[SCAEUOLA libro uicensimo quinto digestorum. ]
[スキャウォラ執筆『学説彙纂』第25巻より] 債権者が保証人たちに対して訴えを起こしていた。
§49.1.28.prCreditor cum fideiussoribus egerat: sed post iudicium acceptum ad agendam causam ipse non adfuit et, cum absoluti essent fideiussores, seruus eius appellauit.
しかし、訴訟引受の後、本案を遂行するために彼自身は立ち会わず、保証人たちが免責されたとき、彼の奴隷が上訴した。
quaesitum est, an appellatio, quam seruus interposuit nomine domini, nullius momenti esset.
奴隷が主人の名において提起した上訴が、無効であるかどうかが問われた。
respondit eiusmodi appellationem non esse obseruandam.
そのような上訴は考慮されるべきではない(認められるべきではない)、と回答した。
§49.1.28.1Iussus a iudice exhibere secundum praeceptum praesidis prouinciae rationes, quas apud se esse cauerat, instrumentorum gratia data dilatione nec postea exhibuit ideoque secundum constitutionem recitatam, quia per contumaciam instrumenta non exhibuerat, cum petitor quanti sua interesset exhiberi iurasset, facta erat condemnatio.
属州総督の命令に従って、自分が手元に持っていることを保証していた帳簿を提出するよう裁判官から命じられたが、証拠文書のために猶予を与えられたにもかかわらず、その後も提出せず、そのため朗読された勅法に従い、彼が不従順によって文書を提出しなかったことから、原告がそれらの提出にいかに利害関係を有しているかを宣誓したときに、有罪判決が下された。
quaesitum est, an post iusiurandum appellationem interponere possit.
宣誓の後に、彼が上訴を提起することができるかどうかが問われた。
respondit nihil proponi, cur denegandum esset appellationis auxilium.
上訴の救済が拒否されるべき理由は何も提示されていない、と回答した。
§49.1.28.2Substituti tutores in locum legitimi tutoris experti cum eo tutelae iudicio, cum arbiter inique condemnauit, quam rei aequitas exigebat, a sententia eius prouocauerunt: pendente causa appellationis iuuenes adoleuerunt.
法定後見人に代わって配置された後見人たちが、彼と後見訴訟において争った際、仲裁人が事案の公平さが要求するよりも不当に宣告したため、その判決から上訴した。 上訴事件が係属している間に、若者たちが成人した。
quaesitum est, cum omnis exsecutio huius ad adultos pertineat et causam ad se pertinentem idonee tueri possunt, an postulatio eorum, contra quos appellatum erat, dicentium illos debuisse causas appellationis reddere, qui primi sunt experti, admittenda non sit.
この上訴のすべての追行が成人した者たちに帰属し、かつ彼らが自分自身に関係する訴訟を適切に防禦できる場合に、上訴の相手方らが「最初に(訴訟で)争った者たちが上訴の理由を示すべきであった」と主張してなした申立ては、容認されるべきではないかが問われた。
respondit eos, quorum tutela gesta esset, si uellent causam exsequi, non prohibendos.
後見がなされた者たちが、もし自ら訴訟を追行することを望むなら、妨げられるべきではない、と回答した。
idem et in curatoribus obseruandum est, si interim adultus ad legitimam aetatem peruenit.
もしその間に成年未達者が法定年齢に達したならば、補佐人の場合にも同じことが遵守されるべきである。