[PAPIRIUS IUSTUS libro primo de constitutionibus. ] §49.1.21.prImperatores Antoninus et Uerus rescripserunt appellationes, quae recto ad principem factae sunt omissis his, ad quos debuerunt fieri ex imo ordine, ad praesides remitti.
[パピリウス・ユストゥス著『勅法集』第1巻] アントニヌスとウェルスの両皇帝は、下の順序から上訴がなされるべきであった人々を飛び越えて、皇帝に対して直接になされた上訴は、属州総督へと差し戻されるべきであると勅答した。
§49.1.21.1Idem rescripserunt ab iudice, quem a praeside prouinciae quis acceperat, non recte imperatorem appellatum esse ideoque reuerti eum ad praesidem debere.
同皇帝たちはまた、ある者が属州総督から授けられた裁判官から、直接に皇帝へ上訴することは正しくなく、したがってその者は総督のもとへ戻るべきであると勅答した。
§49.1.21.2Si magistratus creatus appellauerit, collegam eius interim utriusque officium sustinere debere: si uterque appellauerit, alium interim in locum eorum creandum: et eum, qui non iuste appellauerit, damnum adgniturum, si quod res publica passa sit: si uero iusta sit appellatio et hoc pronuntietur, eos aestimaturos, cui hoc adscribendum sit.
選出された政務官が上訴した場合は、彼の同僚が差し当たり両者の職務を担わねばならない。 もし両者が上訴した場合は、差し当たり別の者が彼らの代わりに選出されるべきである。 そして、不当に上訴した者は、もし国家が何らかの損害を被ったならば、その損害を負担するものとする。 しかし、もし上訴が正当であり、その旨が宣告されるならば、彼ら(皇帝たち)は、これが誰の責任に帰されるべきかを査定するものとする。
in locum autem curatoris, qui annonam administraturus est, alium interim adsumendum, quoad usque appellatio pendeat.
他方、食糧供給を管理することになっている管理人の代わりに、上訴が係属している間、差し当たり別の者が採用されるべきである。
§49.1.21.3Idem rescripserunt, quamuis usitatum non sit post appellationem fructus agri, de quo disceptatio sit, deponi, tamen, cum populi traherentur ab aduersario, aequum sibi uideri fructus apud sequestres deponi.
同皇帝たちはまた、上訴の後に、争いのある土地の果実を寄託することが通常ではないとしても、それでも、小作人たちが相手方によって搾取されているときには、果実が第三者受託者のもとに寄託されることが公平であると自分たちには思われる、と勅答した。