[MARCIANUS libro quarto decimo institutionum. ] §48.8.3.prEiusdem legis Corneliae de sicariis et ueneficis capite quinto, qui uenenum necandi hominis causa fecerit uel uendiderit uel habuerit, plectitur.
[マルキアヌス『法学提要』第14巻] 殺人者および投毒者に関する同じコルネリウス法第5章により、人を殺す目的で毒薬を製造し、販売し、または所持した者は罰せられる。
§48.8.3.1Eiusdem legis poena adficitur, qui in publicum mala medicamenta uendiderit uel hominis necandi causa habuerit.
公に有害な薬を販売した者、あるいは人を殺す目的で所持した者は、同じ法の罰に処せられる。
§48.8.3.2Adiectio autem ista 'ueneni mali' ostendit esse quaedam et non mala uenena.
しかし、この「有害な薬」という文言の追加は、有害ではない薬もいくつか存在することを示している。
ergo nomen medium est et tam id, quod ad sanandum, quam id, quod ad occidendum paratum est, continet, sed et id quod amatorium appellatur: sed hoc solum notatur in ea lege, quod hominis necandi causa habet.
したがって、この言葉は中立的なものであり、治療のために調合されたものも、殺害のために調合されたものも、さらには惚れ薬と呼ばれるものをも同様に含んでいる。 しかし、その法において処罰の対象とされるのは、人を殺す目的で所持されるものだけである。
sed ex senatus consulto relegari iussa est ea, quae non quidem malo animo, sed malo exemplo medicamentum ad conceptionem dedit, ex quo ea quae acceperat decesserit.
ただし、元老院議決により、悪意からではないにせよ、悪い前例となるやり方で妊娠のための薬を与え、その結果それを服用した女性が死亡した場合、その女性は放逐に処されるよう命じられた。
§48.8.3.3Alio senatus consulto effectum est, ut pigmentarii, si cui temere cicutam salamandram aconitum pituocampas aut bubrostim mandragoram et id, quod lustramenti causa dederit cantharidas, poena teneantur huius legis.
別の元老院議決により、薬種商が、ドクニンジン、サラマンダー、トリカブト、マツケムシ、あるいはブブロスティス、マンドラゴラ、そして浄化のために与える場合としてのハンミョウを、誰かに軽率に提供した場合には、本法の刑罰に処せられることが定められた。
§48.8.3.4Item is, cuius familia sciente eo apiscendae reciperandae possessionis causa arma sumpserit: item qui auctor seditionis fuerit: et qui naufragium suppresserit: et qui falsa indicia confessus fuerit confitendaue curauerit, quo quis innocens circumueniretur: et qui hominem libidinis uel promercii causa castrauerit, ex senatus consulto poena legis Corneliae punitur.
同じく、占有を取得しまたは回復する目的で、自らの知る中で自らの奴隷たちが武器をとった者、同じく暴動の首謀者となった者、また難破船の物資を隠匿した者、また、罪のない者が陥れられるように、虚偽の自白をし、または自白させるよう手配した者、そして、欲情を満たすため、あるいは営利目的で人を去勢した者は、元老院議決に基づきコルネリウス法の刑罰によって罰せられる。
§48.8.3.5Legis Corneliae de sicariis et ueneficis poena insulae deportatio est et omnium bonorum ademptio.
殺人者および投毒者に関するコルネリウス法の刑罰は、島への流刑および全財産の没収である。
sed solent hodie capite puniri, nisi honestiore loco positi fuerint, ut poenam legis sustineant: humiliores enim solent uel bestiis subici, altiores uero deportantur in insulam.
しかし今日では、法の定める刑罰をそのまま受けるような、より高い身分に置かれている者でない限り、死刑に処せられるのが常である。 すなわち、卑賤な者たちは野獣に投げ与えられ、高貴な者たちは島へ流刑されるのが常だからである。
§48.8.3.6Transfugas licet, ubicumque inuenti fuerint, quasi hostes interficere.
脱走兵は、どこで見出されようとも、敵として殺害することが許される。