[IDEM libro decimo de officio proconsulis. ]
[同じ著者の、プロコンスルの職務に関する第10巻] 放逐された者には二つの種類がある。
§48.22.7.prRelegatorum duo genera sunt: quidam, qui in insulam relegantur, sunt, qui simpliciter, ut prouinciis eis interdicatur, non etiam insula adsignetur.
一部は島へ放逐される者たちであり、一部は単に属州への立ち入りを禁止されるだけで、島が指定されない者たちである。
§48.22.7.1In insulam relegare praesides prouinciae possunt, sic tamen, ut, si quidem insulam sub se habeant (id est ad eius prouinciae formam pertinentem, quam administrant), et eam specialiter insulam adsignare possint inque eam relegare, sin uero non habeant, pronuntient quidem in insulam se relegare, scribant autem imperatori, ut ipse insulam adsignet.
属州総督は島へ放逐することができる。 ただし、もし実際に自らの支配下に島を持っている場合(すなわち、自らが統治する属州の地勢に属する島を)、その特定の島を指定してそこに放逐することができるが、もし持っていない場合は、島へ放逐することを宣言し、皇帝自身が島を指定するよう皇帝に書面を送らなければならない。
ceterum non possunt damnare in eam insulam, quam in ea prouincia cui praesunt non habeant.
もっとも、自らが統治する属州内に持っていない島へと罪を科すことはできない。
interim quoad imperator insulam adsignet, militi tradendus est relegatus.
その間、皇帝が島を指定するまでは、放逐された者は兵士に引き渡されなければならない。
H §48.22.7.2aec est differentia inter deportatos et relegatos, quod in insulam relegari et ad tempus et in perpetuum quis potest.
デポルタートゥスとレレガートゥスの間の違いはこれである。 すなわち、島への放逐は、有期でも永久でも、誰もがされ得るということである。
§48.22.7.3Siue ad tempus siue in perpetuum quis fuerit relegatus, et ciuitatem Romanam retinet et testamenti factionem non amittit.
有期であれ永久であれ、誰かが放逐された場合、その者はローマ市民権を保持し、遺言作成能力を失わない。
§48.22.7.4Ad tempus relegatis neque tota bona neque partem adimi debere rescriptis quibusdam manifestatur, reprehensaeque sunt sententiae eorum, qui ad tempus relegatis ademerunt partem bonorum uel bona, sic tamen, ut non infirmarentur sententiae quae ita sunt prolatae.
有期で放逐された者から財産の全部も一部も奪われるべきではないことがいくつかの勅答によって明らかにされており、有期で放逐された者から財産の一部または全部を奪った者の判決は非難された。 ただし、そのように下された判決が無効とされることはないという条件付きでである。
§48.22.7.5Est quoddam genus quasi in insulam relegationis in prouincia Aegypto in Oasin relegare.
エジプト属州においてオアシスへ放逐することは、いわば島への放逐の一種である。
§48.22.7.6Sicut autem relegare in insulam quisquam, quae non est sub se, non potest, ita ne in prouinciam quidem relegandi ius habet, quae non est sub se: forte praeses Syriae in Macedoniam non relegabit.
しかし、誰も自分の支配下にない島へ放逐することができないのと同様に、自分の支配下にない属州へ放逐する権利も持たない。 例えば、シリアの総督はマケドニアへ放逐することはない。
§48.22.7.7Sed extra prouinciam suam potest relegare.
しかし、自らの属州の外へ放逐することはできる。
§48.22.7.8Item in parte certa prouinciae moraturum relegare potest, ut forte non excedat ciuitatem aliquam uel regionem aliquam non egrediatur.
同様に、属州の特定の場所に留まるように放逐することもできる。 例えば、ある都市を越えて出ないように、あるいはある地方から出ないようにである。
§48.22.7.9Sed et in eas partes prouinciae, quae sunt desertiores, scio praesides solitos relegare.
しかしまた、総督たちが属州のより寂れた地域へと放逐するのが常であったことを私は知っている。
§48.22.7.10Interdicere autem quis ea prouincia potest quam regit, alia non potest: et ita diui fratres rescripserunt.
しかし、自らが統治する属州を禁止することはできるが、他の属州を禁止することはできない。 そしてそのように神君兄弟皇帝は勅答された。
unde eueniebat, ut, qui relegatus esset ab ea prouincia, in qua domilium habuit, morari apud originem suam posset.
そこから、住所を有していた属州から放逐された者が、自らの出身地に滞在することが可能であるという事態が生じていた。
sed imperator noster cum diuo patre suo huic rei prouiderunt.
しかし、我らが皇帝はその神聖なる父とともに、この事態に対策を講じた。
Maecio enim Probo praesidi prouinciae Hispaniae rescripserunt etiam ea prouincia interdici, unde quis oriundus est, ab eo qui regit eam prouinciam, ubi quis domicilium habet.
彼らは、スペイン属州の総督マエキウス・プロブスに対し、誰かが住所を有している属州を統治する者によって、その者の出身属州も同様に禁止されると勅答したからである。
sed et eos, qui, cum incolae non essent, in ea prouincia quid admiserint, aequum est ad rescripti auctoritatem pertinere.
しかしまた、居住者ではないのに、その属州で何らかの罪を犯した者についても、この勅答の権威が及ぶのが公平である。
§48.22.7.11Dubitatum est, an interdicere quis alicui possit prouincia, in qua oriundus est, cum ipse ei prouinciae praesit, quam incolit, dum sua non iuterdicit, ut solent Italia interdicere, qui patria non interdicunt: uel an per consequentias uideatur etiam prouinciae interdixisse, cui praeest.
疑念が持たれた。 自らはその者が居住している属州を統治し、自らの属州を禁止しないでおきながら、その者の出身である属州を禁止することができるのか(故郷を禁止しない人々が、イタリアを禁止するのが常であるように)。 あるいは、当然の結果として、自らが統治している属州をも禁止したとみなされるべきなのか。
quod magis erit probandum.
後者の方がより支持されるべきである。