[ULPIANUS libro nono de officio proconsulis. ] §48.22.6.prInter poenas est etiam insulae deportatio, quae poena adimit ciuitatem Romanam.
[プロコンスルの職務に関する第9巻のウルピアヌス] 刑罰の中には島への流刑もあり、この刑はローマ市民権を奪う。
§48.22.6.1Deportandi autem in insulam ius praesidibus prouinciae non est datum, licet praefecto urbi detur: hoc enim epistula diui Seueri ad Fabium Cilonem praefectum urbi expressum est.
しかし、島へ流刑に処す権限は属州総督には与えられておらず、首都長官には与えられている。 というのも、このことは神君セウェルスの首都長官ファビウス・キロへの書簡において明示されているからである。
praesides itaque prouinciae quotiens aliquem in insulam deportandum putent, hoc ipsum adnotare debeant, nomen uero eius scribendum principi, ut in insulam deportetur: sic deinde principi scribere missa plena opinione, ut princeps aestimet, an sequenda sit eius sententia deportarique in insulam debeat.
したがって、属州総督は誰かを島へ流刑に処すべきであると考えるときはいつでも、このこと自体を記録すべきであり、その者の名前は皇帝に報告され、島へ流刑にされるようにしなければならない。 そしてその後、十分な意見書を送付して皇帝に書面を送り、皇帝がその総督の意見に従うべきか、そして島へ流刑に処されるべきかを判断できるようにすべきである。
medio autem tempore, dum scribitur, iubere eum debet in carcere esse.
しかし、書簡が送られている間の過渡期には、総督はその者を牢獄に留め置くよう命じなければならない。
§48.22.6.2Decuriones ciuitatium propter capitalia crimina deportandos uel relegandos diui fratres rescripserunt.
神君たる兄弟皇帝は、諸都市のデクリオ(市参事会員)が死罪に当たる犯罪のために島への流刑または放逐に処されるべきであると勅答された。
denique Priscum in homicidio et incendio nominatim ante quaestionem confessum in insulam deportari iusserunt.
現に彼らは、殺人および放火について拷問前の審問において自白したプリスクスを、名指しで島へ流刑に処すよう命じた。