[PAPINIANUS libro secundo quaestionum. ] §48.19.33.prFratres imperatores rescripserunt seruos in temporaria uincula damnatos libertatem et hereditatem siue legatum, postquam tempus expleuerint, consequi, quia temporaria coercitio, quae descendit ex sententia, poenae est abolitio.
[PAPINIANUS libro secundo quaestionum.] 共同皇帝である兄弟は、判決に由来する一時的な強制措置は刑罰の消滅であるため、一時的な禁錮刑に処された奴隷たちは、期間を満了した後に、自由および相続財産あるいは遺贈を獲得すると勅答した。
si autem beneficium libertatis in uinculis eos inueniat, ratio iuris et uerba constitutionis libertati refragantur.
しかし、もし自由の恩恵が彼らを禁錮の中に見出すならば、法の道理と勅法の文言は自由に反する。
plane si testamento libertas data sit et eo tempore, quo aditur hereditas, tempus uinculorum solutum sit, recte manumissus intellegetur, non secus ac si pignori datum seruum debitor manumisisset eiusque post liberatum pignus adita fuisset hereditas.
明らかに、もし遺言によって自由が与えられ、かつ相続が承認されるその時点で、禁錮の期間が満了している(終了している)ならば、彼は正当に解放されたと解されるであろう。 それは、債務者が質に入れられた奴隷を解放し、その質権が消滅した後に相続が承認された場合と何ら異ならない。