[ARCADIUS CHARISIUS libro singulari de testibus. ] §48.18.10.prDe minore quattuordecim annis quaestio habenda non est, ut et diuus Pius Caecilio Iuuentiano rescripsit.
[アルカディウス・カリシウス、証人に関する一巻本] 十四歳未満の者については、神君ピウスがカエキリウス・ユウェンティアヌスに勅答したように、拷問を行うべきではない。
§48.18.10.1Sed omnes omnino in maiestatis crimine, quod ad personas principum attinet, si ad testimonium prouocentur, cum res exigit, torquentur.
しかし、皇帝たちの身代に関わる不敬罪においては、すべての者が例外なく、もし証言へと呼び出されるならば、状況がそれを要求するとき、拷問にかけられる。
§48.18.10.2Potest quaeri, an de seruis filii castrensis peculii in caput patris quaestio haberi non possit: nam patris non debere torqueri in filium constitutum est.
陣中特有財産(ペクリウム・カストレンセ)を持つ子の奴隷について、父親の生命や身分に不利益となる拷問を行い得ないのではないか、という問いが生じ得る。 なぜなら、父親の[奴隷]が子に不利に拷問されるべきではないということは確立されているからである。
et puto recte dici nec filii seruos in caput patris esse interrogandos.
そして私は、子の奴隷もまた父親の不利益となるよう尋問されるべきではない、と正しく言われていると考える。
§48.18.10.3Tormenta autem adhibenda sunt, non quanta accusator postulat, sed ut moderatae rationis temperamenta desiderant.
しかし、拷問は告発者が要求するほどの強さで適用されるべきではなく、適度な理性の配慮(節度)が要求する通りに適用されるべきである。
§48.18.10.4Nec debet initium probationum de domo rei accusator sumere, dum aut libertos eius quem accusat aut seruos in testimonium uocat.
また、告発者は、自分が告発する相手の解放自由人や奴隷を証言に呼ぶことによって、被告人の家から証拠集めを始めるべきではない。
§48.18.10.5Plurimum quoque in excutienda ueritate etiam uox ipsa et cognitionis suptilis diligentia adfert: nam et ex sermone et ex eo, qua quis constantia, qua trepidatione quid diceret, uel cuius existimationis quisque in ciuitate sua est, quaedam ad inluminandam ueritatem in lucem emergunt.
また、真実を究明するにあたっては、その声自体や綿密な審理の入念さも極めて大きな貢献をなす。 なぜなら、言葉遣いからも、また誰がどのような一貫性をもって、あるいはどのようなおののきをもって語るかということからも、さらには各自が自らの市民共同体においていかなる評判を得ているかということからも、真実を明らかにするために、ある事柄が光の中に現れ出るからである。
§48.18.10.6In causis quoque liberalibus non oportet per eorum tormenta, de quorum statu quaeritur, ueritatem requiri.
また、自由身分に関する訴訟においては、その身分が問題となっている者たちの拷問によって真実が求められるべきではない。