[IDEM libro eodem. ] §48.13.8.prQui, cum in moneta publica operarentur, extrinsecus sibi signant pecuniam forma publica uel signatam furantur, hi non uidentur adulterinam monetam exercuisse, sed furtum publicae monetae fecisse, quod ad peculatus crimen accedit.
[同じ著者の同じ書より] 公的な造幣局で働いていた際に、公的な鋳型を用いて不法に自分自身のために貨幣を鋳造し、あるいはすでに鋳造された貨幣を盗み出す者たちは、偽造貨幣罪を犯したとはみなされず、むしろ公的貨幣の窃盗を行ったとみなされる。 そしてこれは、公金領得罪に属するものである。
§48.13.8.1Si quis ex metallis Caesarianis aurum argentumue furatus fuerit, ex edicto diui Pii exilio uel metallo, prout dignitas personae, punitur.
もし誰かが皇帝の鉱山から金または銀を盗み出したならば、神君ピウスの勅令に基づき、本人の身分に応じて、追放刑または鉱山刑によって処罰される。
is autem, qui furanti sinum praebuit, perinde habetur, atque si manifesti furti condemnatus esset, et famosus efficitur.
他方で、盗みを働く者に懐を提供した者は、あたかも現行窃盗罪で有罪判決を受けたかのように同様に扱われ、不名誉な者とされる。
qui autem aurum ex metallo habuerit illicite et conflauerit, in quadruplum condemnatur.
また、不法に鉱山から金を入手してそれを鋳つぶした者は、4倍額の支払いを科される。