[IDEM libro singulari ad senatus consultum Libonianum. ] §48.10.22.prImpuberem in hoc edictum incidere dicendum non est, quoniam falsi crimine uix possit teneri, cum dolus malus in eam aetatem non cadit.
[同じく『リボニアヌム元老院議決注解』単巻本] 未成年者(思春期未満の者)がこの告示に該当すると言うべきではない。 なぜなら、悪意はその年齢には当てはまらないため、偽造罪で責任を問われることはほとんどあり得ないからである。
§48.10.22.1Si ei filio, qui apud hostes est, adscripserit pater legatum, dicendum est reuerso eo incidere in poenam senatus consulti: quod si ibi decesserit, innocens pater existimatur.
もし、敵のもとにいる息子に対して、父が遺贈を書き加えた場合、その息子が帰還したときには父は元老院議決の刑罰に該当すると言うべきである。 しかし、もし息子がそこで死亡したならば、父は無罪とみなされる。
§48.10.22.2Sed et si emancipato filio adscribit, recte id faciet: item in adoptionem dato.
しかしまた、もし自立した息子に対して書き加えるならば、彼はそれを適法に行うことになる。 他家に養子に出された子に対しても同様である。
§48.10.22.3Item si seruo, cui moram fecit in fideicommissaria libertate praestanda, adscripserit, dicendum est extra sententiam senatus consulti eum esse, quoniam placet omne, quod per huiusmodi seruum adquisitum est, restitui oportere manumisso.
また、信託遺贈による自由を与えることについて遅滞をもたらした奴隷に対して書き加えた場合、彼は元老院議決の趣旨の適用外であると言うべきである。 なぜなら、この種の奴隷を通じて獲得されたすべてのものは、解放された者に返還されるべきであるというのが通説だからである。
§48.10.22.4Et si ei seruo, qui bona fide seruit, aliquid adscribsit, quod ad cogitationem animi nocens est, quia ei adscribit, quem suum putat: sed quoniam neque legatum neque hereditas bonae fidei possessori adquiritur, dicamus eum poenae eximendum esse.
そして、善意で仕えている奴隷に対して何かを書き加えた場合、――これは彼の意図(心の考え)としては、自分が自分の奴隷だと思っている者に書き加えているのであるから有罪であるが、――しかし、遺贈も相続財産も善意の占有者には取得されないのであるから、彼は刑罰を免除されるべきであると言おう。
§48.10.22.5Si dominus adscripserit seruo legatum, cum liber erit, dicimus senatus consulto dominum excusatum esse, qui compendio suo nullo modo prospexerit.
もし主人が奴隷に対して、彼が自由の身となったときにという条件で遺贈を書き加えた場合、主人は元老院議決から免責されると言う。 なぜなら、主人は自分の利益をいささかも図っていないからである。
eadem et de filio postea emancipato dici potest.
後に自立した息子についても、同様のことが言える。
§48.10.22.6Qui codicillos ante testamentum factos, in quibus legatum ei adscriptum erat, confirmat, in senatus consultum incidit: quod et Iulianus scribit.
遺言の前に作成された補足遺言であって、その中で遺贈が彼自身のために書き加えられていたものを追認する者は、元老院議決に抵触する。 このことはユリアヌスも書いている。
§48.10.22.7Adimendo quoque aliquid incidere in poenam debet, quasi sibi aliquid dederit: ueluti si seruo legato sibi eodemque manumisso libertatem sua manu ademerit (hoc ita, si uoluntate testatoris ademerit: nam si ignorante eo, libertas ualet): item si, rogatus restituere legatum sibi adscriptum, fideicommissum ademerit.
何かを撤回することによっても、あたかも自分が自分に何かを与えたかのように、刑罰に該当すべきである。 例えば、自分に遺贈され、かつ解放された奴隷から、自筆でその自由を剥奪した場合。 (これは、遺言者の意思に基づいて剥奪した場合に限る。 なぜなら、遺言者が知らないうちに剥奪したなら、自由は有効だからである。 )同様に、自分に書き加えられた遺贈を返還するよう求められて、信託遺贈を剥奪した場合もそうである。
§48.10.22.8Qui liberti adsignationem sua manu adscripsit, non uerbis, sed sententia senatus consulti tenetur.
解放奴隷の割り当てを自筆で書き加えた者は、元老院議決の文言によってではなく、その趣旨によって拘束される。
§48.10.22.9Item non continetur uerbis seruus, qui alieno testamento fideicommissam libertatem sibi adscripsit.
また、他人の遺言において信託遺贈による自由を自分自身に書き加えた奴隷は、その文言には含まれない。
sed de hoc potest haesitari, quoniam, ut supra diximus, senatus ita demum ei, qui sibi libertatem fideicommissam in testamento domini adscripsit, poenam remisit, si dominus subscripsit.
しかし、これについては疑義が生じうる。 なぜなら、以前に我々が述べたように、元老院は、主人の遺言において自分自身に信託遺贈による自由を書き加えた者に対して、主人が署名した場合にのみ刑罰を免除したからである。
immo magis dicendum est hunc contra senatus consultum facere, quam eum qui legatum sibi adscribit, cum libertas omnimodo ipsi competitura sit, legatum autem domino adquiri possit.
むしろ、この者は自分に遺贈を書き加える者よりも、元老院議決に違反していると言うべきである。 なぜなら、自由はいかなる場合でも彼自身に帰属するが、遺贈は主人に取得され得るからである。
§48.10.22.10Si testamentarius seruo suo fideicommissam libertatem dederit, uideamus, ne extra poenam sit, quoniam nullum ipsius commodum est: nisi ideo adscripserit, ut seruus magno pretio redimatur ab eo et manumittatur.
もし遺言執筆者が自分の奴隷に対して信託遺贈による自由を与えた場合、彼自身の利益は何もないのであるから、彼が処罰の対象外になるのではないか検討してみよう。 ただし、奴隷が彼から高値で買い戻されて解放されるために書き加えた場合は除く。
§48.10.22.11Sed et ille, qui, cum Titio fundus legaretur, adiecit sua manu condicionem pecuniae sibi dandae, in uoluntatem senatus consulti incidit.
しかしまた、ティティウスに土地が遺贈される際に、自分にお金が支払われるべきだという条件を自筆で付け加えた者も、元老院議決の趣旨に抵触する。
§48.10.22.12Qui autem uoluntate patris se exheredat uel legatum sibi adimit, neque uerbis senatus consulti neque sententia continetur.
しかし、父の意思によって自分を相続人から除外し、あるいは自分への遺贈を撤回する者は、元老院議決の文言にも趣旨にも含まれない。