[ULPIANUS libro trigensimo octauo ad edictum. ] §47.4.1.prSi dolo malo eius, qui liber esse iussus erit, post mortem domini ante aditam hereditatem in bonis, quae eius fuerunt, qui eum liberum esse iusserit, factum esse dicetur, quo minus ex his bonis ad heredem aliquid perueniret: in eum intra annum utilem dupli iudicium datur.
[ウルピアーヌス、告示注解第三十八巻] 自由になるよう命じられた者の悪意によって、主人の死後、相続承認の前に、彼に自由を命じた者の財産であったものについて、これらの財産から相続人へ何かが至るのを妨げる行為がなされたと言われる場合、その者に対して、訴訟可能年内に、2倍額の訴訟が与えられる。
§47.4.1.1Haec autem actio, ut Labeo scripsit, naturalem potius in se quam ciuilem habet aequitatem, si quidem ciuilis deficit actio: sed natura aequum est non esse impunitum eum, qui hac spe audacior factus est, quia neque ut seruum se coerceri posse intellegit spe imminentis libertatis, neque ut liberum damnari, quia hereditati furtum fecit, hoc est dominae, dominus autem dominaue non possunt habere furti actionem cum seruo suo, quamuis postea ad libertatem peruenerit uel alienatus sit, nisi si postea quoque contrectauerit.
しかし、この訴訟は、ラベーオーが書いているように、市民法上の訴訟が欠けている以上、市民法的な公平というよりはむしろ自然法的な公平をその内に含んでいる。 しかし、間近に迫った自由の希望ゆえに、自分が奴隷として処罰され得ないことを理解しており、また、遺産に対して窃盗を働いたがゆえに自由人として有罪判決を受け得ない(すなわち女主人に対してであるが、主人または女主人は、たとえその奴隷が後に自由を得たか、あるいは譲渡されたとしても、後に彼がさらにその物を処分したのでない限り、自己の奴隷に対して窃盗訴訟を提起することはできないからである)ことも理解しているため、この希望によってより大胆になった者が処罰されないままでいないことは、自然法上公平である。
e re itaque esse praetor putauit calliditatem et proteruitatem horum, qui hereditates depopulantur, dupli actione coercere.
したがって、政務官は、遺産を略奪する者たちの悪賢さと不埒さを、2倍額の訴訟によって抑制することが有益であると考えた。
§47.4.1.2Non alias tenebitur iste libertus, quam si dolo quid dissipasse proponatur.
その解放奴隷は、悪意をもって何かを散逸させたという事態が提示されるのでなければ、責任を負わない。
culpa autem neglegentiaque serui post libertatem excusata est, sed culpa dolo proxima dolum repraesentat.
しかし、自由の後の奴隷の過失や怠慢は免責されるが、悪意に極めて近い過失は悪意と同等とみなされる。
proinde si quid damni dedit sine dolo, cessabit ista actio, quamuis alias Aquilia tenetur ob hoc, quod damnum qualiterqualiter dederit.
したがって、もし彼が悪意なしに何らかの損害を与えたならば、この訴訟は生じない。 たとえ、他の場合には、どのように損害を与えたにせよ、そのことのためにアキリウス法に基づく責任を負うとしても。
habet itaque certum finem ista actio, ut et dolo fecerit iste et post mortem domini et ante aditam hereditatem.
したがって、この訴訟には確固たる限界があり、それは彼が悪意をもって、かつ主人の死後、かつ相続承認前に行為した、というものである。
ceterum si sine dolo, aut dolo quidem, uerum uiuo domino, non tenebitur hac actione: quin immo et si post mortem post aditam hereditatem, cessabit actio: nam ubi adita hereditas est, iam quasi liber conueniri potest.
しかし、悪意がない場合、あるいは、悪意はあるが主人の生存中であった場合には、この訴訟による責任は負わない。 いやそれどころか、主人の死後であっても相続承認の後であるならば、訴訟は生じない。 なぜなら、相続が承認された時点では、彼はすでに(遺言によって直ちに解放される者として)あたかも自由人であるかのように訴えられることができるからである。
§47.4.1.3Quid tamen, si sub condicione accepit libertatem? ecce nondum liber est: sed ut seruus potest coerceri: idcirco dicendum est cessare hanc actionem.
しかし、もし彼が条件付きで自由を与えられていたならどうなるか。 見よ、彼はまだ自由人ではない。 しかし、奴隷として懲戒され得る。 それゆえ、この訴訟は適用されないと言うべきである。
§47.4.1.4Sed ubi libertas competit continuo, dicendum est posse et debere hanc actionem dari aduersus eum, qui peruenit ad libertatem.
しかし、自由が直ちに発生する場合、自由に達した者に対してこの訴訟が与えられ得るし、また与えられるべきであると言うべきである。
§47.4.1.5Si seruus pure legatus ante aditam hereditatem quid admiserit in hereditate, dicendum est, quia dominium in eo mutatur, huic actioni locum esse.
もし無条件で遺贈された奴隷が、相続承認前に遺産において何らかの不正を働いた場合、彼における所有権が移転するのであるから、この訴訟の余地があると言うべきである。
§47.4.1.6Et generaliter dicimus, quo casu in seruo dominium uel mutatur uel amittitur uel libertas competit post interuallum modicum aditae hereditatis, eo casu hanc actionem indulgendam.
そして、私たちは一般的に、奴隷に対する所有権が移転されるか失われるか、あるいは、相続承認からわずかな期間を経て自由が発生する場合、その場合にはこの訴訟が認められるべきであると言う。
§47.4.1.7Sed si fideicommissaria libertas seruo data sit, quidquid in hereditate maleficii admisit, numquid non prius cogatur heres manumittere, quam si satisfecerit? est autem saepissime et a diuo Marco et ab imperatore nostro cum patre rescriptum non impediri fideicommissariam libertatem, quae pure data est.
しかし、もし信託遺贈による自由が奴隷に与えられていた場合、彼が遺産においていかなる不法行為を働いたとしても、相続人は、彼が弁済するまでは、解放を強制されないのではないか。 しかし、神君マルクスによっても、また我々の皇帝とその父によっても、無条件で与えられた信託自由は妨げられないと、きわめて頻繁に勅答されている。
diuus sane Marcus rescripsit arbitrum ex continenti dandum, apud quem ratio ponatur: sed hoc rescriptum ad rationem ponendam pertinet actus, quem seruus administrauit.
なるほど、神君マルクスは、直ちに仲裁人が与えられ、その前で計算報告がなされるべきであると勅答した。 しかし、この勅答は、奴隷が管理した職務の計算を報告することに関するものである。
arbitror igitur et hic posse hanc actionem competere.
したがって、私は、この場合にもこの訴訟が成立し得ると考える。