[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad Sabinum. ] §47.2.41.prSi, cum quis in hostium potestate esset, furtum ei factum sit et postliminio redierit, poterit quis dicere eum furti habere actionem.
[ウルピアヌス著『サビヌス註釈』第41巻] もし、ある者が敵の支配下にある間に彼に対して窃盗が行われ、かつ彼が主権回復(ポストリミニウム)によって帰還したならば、彼が窃盗訴権を有すると言いうるであろう。
§47.2.41.1Adrogatorem posse furti agere, scilicet eius furti nomine, quod factum est ei quem adrogauit, antequam eum adrogaret, certum est: ceterum si postea, nulla erit dubitatio.
養父が、自分が養子にした者に対して養子縁組の前に働かれた窃盗の名目において窃盗訴権を行使できることは確実である。 しかし、もし養子縁組の後であるならば、何の疑いもない。
§47.2.41.2Quamdiu uiuit is qui furtum fecit, non perit furti actio: aut enim sui iuris est is qui furtum fecit, et cum ipso actio est, aut alieni iuris esse coepit, et actio furti cum eo est, cuius potestati subiectus est: et hoc est quod dicitur 'noxa caput sequitur'.
窃盗を働いた者が生きている限り、窃盗訴権は消滅しない。 なぜなら、窃盗を働いた者が自権者であって彼自身に対して訴えが存在するか、あるいは他権者となり、窃盗訴えが、彼がその権力に服している者に対して存在するかのいずれかだからである。 そしてこれこそが、「加害行為は身体に追随する」と言われる所以である。
§47.2.41.3Si quis post noxam admissam hostium seruus fuerit factus, uidendum est, an extinguatur actio.
もし、不法行為が犯された後に、ある者が敵の奴隷となったならば、訴権が消滅するかどうかを検討せねばならない。
et Pomponius scripsit extingui actionem, et si fuerit reuersus, postliminio uel quo alio iure renasci eam actionem debere: et ita utimur.
そしてポンポニウスは、訴権は消滅するが、もし彼が帰還したならば、主権回復(ポストリミニウム)または他の何らかの法によって、その訴権が復活すべきであると書いており、我々はそのように法を適用している。