[ULPIANUS libro septuagensimo septimo ad edictum. ] §46.7.5.prIam tamen fideiussore, qui iudicium acceperat, damnato frustra defensionem reus suscipit: ceterum et si solutum fuerit, posteaquam iudicatum est, repetitionem constituerimus eius quod solutum est.
しかし今や、訴訟引き受けをした保証人が敗訴判決を受けた場合には、主債務者が無駄に防禦を引き受けることになる。 それだけでなく、判決が下された後に支払いがなされたとしても、我々は支払われたものの返還請求を認めることになる。
§46.7.5.1Unus ex fideiussoribus uel heredibus pluribus alio cessante suscipere defensionem potest.
複数の保証人または複数の相続人のうちの一人は、他の者が何もしないでいる場合、防禦を引き受けることができる。
§46.7.5.2In hac stipulatione quia plures causae sunt una quantitate conclusae, si committeretur statim stipulatio ex uno casu, amplius ex alio committi non potest.
この問答契約において、複数の事由が一つの金額に包摂されているため、仮に一つの事由から問答契約の条件が直ちに成就したとすれば、別の事由から重ねて成就することはない。
§46.7.5.3Nunc uideamus, qualis defensio exigatur, ne committatur stipulatio, et quarum personarum.
今や、問答契約の条件が成就しないために、いかなる性質の防禦が、またいかなる人々の防禦が要求されるかを見てみよう。
et si quidem ex personis enumeratis in defensionem quis succedat, palam est recte rem defendi nec committi stipulationem.
そして、もし列挙された人々の中から誰かが防禦を引き継ぐならば、訴訟は正当に防禦されており、問答契約の条件は成就しないということは明らかである。
si uero exstrinsecus persona defensoris interueniat, aeque stipulatio non committetur, si modo ille paratus sit rem boni uiri arbitratu defendere, hoc est satisdare: sic enim uidetur defendere, si satisdet: ceterum si simpliciter paratus sit interuenire nec admittatur, committetur ista stipulatio ob rem non defensam.
しかし、もし外部の者が防禦者として介入するならば、その者が誠実な人の裁定に従って訴訟を防禦する、すなわち担保を提供する用意がある限り、同様に問答契約の条件は成就しないであろう。 なぜなら、彼が担保を提供するならば、防禦しているとみなされるからである。 他方、もし彼が単に介入する用意があるだけで、受け入れられないならば、訴訟が防禦されなかったことを理由に、その問答契約の条件は成就する。
quod si quis eum uel cum satisdatione uel sine satisdatione admiserit, consequens erit dicere, stipulationis istius nullam partem committi, quia sibi imputare debet, qui talem defensorem admisit.
だが、もし誰かが彼を担保付きであれ担保なしであれ受け入れたならば、その問答契約のいかなる部分も成就しないと言うべきことになる。 なぜなら、そのような防禦者を受け入れた者は、自らの責任に帰すべきだからである。
§46.7.5.4Si ex fideiussoribus, qui iudicatum solui cauerant, existat defensor, placuit ob rem iudicatam stipulationem non committi ceteraque eadem esse, atque si extraneus defensor existat.
判決の支払いを保証していた保証人のなかから防禦者が現れた場合、判決を理由に問答契約の条件は成就せず、その他の点については外部の防禦者が現れた場合と全く同様であると合意された。
§46.7.5.5In hac stipulatione hoc tractatur, an hi qui fideiusserint, si defensionem omiserint, mandati iudicio teneantur.
この問答契約において、保証人となった者たちが、もし防禦を怠った場合、委任の訴えによって責任を負うかどうかが議論される。
et est uerius non teneri: hi enim in quantitatem interuenerunt et hoc illis fuit mandatum, non in defensione.
そして、責任を負わないとする方がより真実である。 なぜなら、彼らは金額に対して介入したのであり、これが彼らに委任されたのであって、防禦が委任されたのではないからである。
§46.7.5.6Quid tamen, si et hoc sibi adsumpserint, ut defendant, an mandati possint agere? et si quidem uicti sunt, utique quod ob rem iudicatam praestiterunt consequentur: sumptus tamen litis minime petent.
しかし、もし彼らが防禦するということも自ら引き受けていた場合、委任の訴えを提起できるだろうか。 そして、もし敗訴したならば、彼らが判決に基づいて支払ったものは確実に回収できるが、訴訟費用は決して請求できない。
si autem optinuerunt, poterunt sumptus litis consequi, quasi iuxta mandatum, etsi non mandatum fecerint.
しかし、もし勝訴したならば、たとえ委任に基づいていなくとも、いわば委任に準じて、訴訟費用を回収することができる。
§46.7.5.7Si tamen plures fideiussores defendere fuerint parati, uideamus, utrum unum defensorem debent dare, an uero sufficiat, ut unusquisque eorum pro parte sua defendat uel defensorem substituat.
しかし、もし複数の保証人が防禦する用意がある場合、彼らは一人の防禦者を立てなければならないか、それとも彼らの各々が自己の持分に応じて防禦する、あるいは代替の防禦者を立てることで足りるかを見てみよう。
et magis est, ut, nisi unum dent procuratorem, desiderante scilicet hoc actore, committatur stipulatio ob rem non defensam: nam et plures heredes rei necesse habebunt unum dare procuratorem, ne defensio per plures scissa incommodo aliquo adficiat actorem.
そして、彼らが(もちろん原告がこれを求めている場合に)一人の代理人を立てない限り、訴訟が防禦されなかったことを理由に問答契約の条件が成就するとするのがより妥当である。 なぜなら、被告の複数の相続人も、複数による防禦の分裂が原告にいかなる不利益ももたらさないように、一人の代理人を立てる義務があるからである。
aliud est in heredibus actoris, quibus necessitas non imponitur, ut per unum litigent.
原告の相続人の場合は異なり、彼らには一人の代理人を通じて訴訟を行う義務は課されない。
§46.7.5.8illud sciendum est ibi rem esse defendendam, ut recte defendatur, ubi debet agi.
正当に防禦されるためには、訴えが提起されるべき場所で防禦がなされなければならないということを知っておくべきである。