[IDEM libro secundo definitionum.
[同上、定義集第2巻。
] §46.3.97.prCum ex pluribus causis debitor pecuniam soluit, utriusque demonstratione cessante potior habebitur causa eius pecuniae, quae sub infamia debetur: mox eius, quae poenam continet: tertio quae sub hypotheca uel pignore contracta est: post hunc ordinem potior habebitur propria quam aliena causa, ueluti fideiussoris.
] 債務者が複数の原因から金銭を支払うとき、両者のいずれの指定もない場合には、不名誉を伴って負われている金銭の原因が優先して扱われる。 次に、違約金を伴う金銭の原因、第三に、抵当または質権のもとで契約された金銭の原因が優先される。 この順序の後には、他人の原因(たとえば保証人としての債務)よりも、自己自身の原因が優先して扱われる。
quod ueteres ideo definierunt, quod uerisimile uideretur diligentem debitorem admonitum ita negotium suum gesturum fuisse.
古法学者たちがこのように規定したのは、注意深い債務者であれば、注意を促された場合にそのように自己の事務を処理したであろう、と思われるのがもっともらしいからである。
si nihil eorum interueniat, uetustior contractus ante soluetur.
もしそれらのいずれも介入しないならば、より古い契約が先に弁済される。
si maior pecunia numerata sit, quam ratio singulorum exposcit, nihilo minus primo contractu soluto, qui potior erit, superfluum ordini secundo uel in totum uel pro parte minuendo uidebitur datum.
もし、個々の債務の額が要求するよりも多くの金銭が支払われたならば、それにもかかわらず、優先される最初の契約が弁済された上で、超過分は第二の順位の債務を全部または一部減少させるために支払われたものとみなされる。