[IDEM libro uicensimo nono digestorum.
[同著者、学説集第29巻。
] §46.3.89.prEx pluribus causis et chirographis creditor ita cauit: 'Titius Maeuius dico me accepisse et habere et accepto tulisse a Gaio Titio reliquum omne ratione posita eius pecuniae, quam mihi Stichus Gaii Titii seruus cauerat'.
]複数の原因および借用証書から、債権者は次のように受取証書を作成した。 「私、ティティウス・マエウィウスは、ガイウス・ティティウスの奴隷スティクスが私に対して確約していたあの金銭について、計算を行った上で、その残額のすべてをガイウス・ティティウスから受け取り、所持し、かつ債務免除したことを言明する」。
quaesitum est, an ex ceteris chirographis, quae non Stichus cauit, sed ipse debitor, integra manet actio ex reliquis chirographis per ipsum debitorem cautis.
スティクスが確約したのではなく、債務者自身が確約したその他の借用証書に基づく、すなわち債務者自身によって確約された残りの借用証書に基づく訴権が消滅せずに残るかどうかが問われた。
respondit eam solam obligationem dissolutam, ex qua solutum proponeretur.
回答した。 支払いがなされたと提示されているあの債務のみが消滅した、と。
§46.3.89.1Lucius Titius ex duobus chirographis, quibus quadringenta ei a Seio debebantur, altero centum, altero trecentum, scripsit Seio, ut unius chirographi centum per Maeuium et Septicium sibi mitterentur: quaero, an Seius, si Maeuio et Septicio ex trecentum quoque soluisse se dicat, liberatus sit.
ルキウス・ティティウスは、セイウスから400が自分に対して債務として負われている2つの借用証書(一方は100、他方は300)に基づいて、1つの借用証書の100をマエウィウスとセプティキウスを通じて自分に送金するよう、セイウスに手紙で書いた。 私は問う。 もしセイウスが、マエウィウスとセプティキウスに対して、300の方からも支払ったと主張する場合、彼は免責されるか。
respondit, si nec mandauit, ut ex trecentum solueretur, nec solutum ratum habuit, non esse liberatum.
回答した。 もし(ティティウスが)300から支払われることを委託せず、かつその支払いを追認もしなかったならば、免責されない、と。
§46.3.89.2Lucius Titius duabus stipulationibus, una quindecim sub usuris maioribus, altera uiginti sub usuris leuioribus Seium eadem die obligauit, ita ut uiginti prius soluerentur, id est idibus Septembribus: debitor post diem utriusque stipulationis cedentem soluit uiginti sex neque dictum est ab altero, pro qua stipulatione solueretur.
ルキウス・ティティウスは同日に2つの問答契約によって、一方は高い利息のもとでの15、他方は低い利息のもとでの20でセイウスを拘束し、その際、20が先に、すなわち9月のイードゥスに支払われることになっていた。 債務者は、両方の問答契約の履行期日が到来した後に26を支払ったが、どちらの問答契約のために支払われるかについて、いずれの側からも言明されなかった。
quaero, an quod solutum est eam stipulationem exonerauerit, cuius dies ante cessit, id est ut uiginti sortis soluta uideantur et in usuras eorum sex data.
私は問う。 支払われたものが、先に期日の到来したあの問答契約の債務を消滅させたことになるか。 すなわち、元本20が支払われたとみなされ、6はその利息に充てられたとみなされるか。
respondit magis id accipi ex usu esse.
回答した。 そのように解することがより実務に合致している、と。