[IDEM libro sexagensimo nono ad edictum. ]
[同人、『告示注解』第69巻] 委託者に対して対抗し得た詐欺の抗弁は、ある者が委託された先の債権者の身元においては消滅する。
§46.2.19.prDoli exceptio, quae poterat deleganti opponi, cessat in persona creditoris, cui quis delegatus est.
そして、他の同様の抗弁においても、さらには元老院決議に基づいて家子に与えられる抗弁においても同様である。
idemque est et in ceteris similibus exceptionibus, immo et in ea, quae ex senatus consulto filio familias datur: nam aduersus creditorem, cui delegatus est ab eo, qui mutuam pecuniam contra senatus consultum dederat, non utetur exceptione, quia nihil in ea promissione contra senatus consultum fit: tanto magis, quod hic nec solutum repetere potest.
なぜなら、元老院決議に違反して金銭を貸し付けた者から委託された先の債権者に対しては、彼は抗弁を用いることができないからである。 というのも、その約束においては元老院決議に違反することは何らなされておらず、この者がすでに支払ったものの返還を請求することさえできないのであるから、なおさらそうである。
diuersum est in muliere, quae contra senatus consultum promisit: nam et in secunda promissione intercessio est.
元老院決議に反して約束した女性においては異なり、なぜなら第二の約束においても引き受けが存在するからである。
idemque est in minore, qui circumscriptus delegatur, quia, si etiamnunc minor est, rursum circumuenitur: diuersum, si iam excessit aetatem uiginti quinque annorum, quamuis adhuc possit restitui aduersus priorem creditorem.
また、欺罔されて委託された未成年者の場合も同様であり、なぜなら、もし彼が依然として未成年であるならば、再びだまされることになるからである。 これに対し、すでに二十五歳を超えている場合は異なり、たとえ彼が旧債権者に対しては依然として原状回復を受け得るとしても、そうである。
ideo autem denegantur exceptiones aduersus secundum creditorem, quia in priuatis contractibus et pactionibus non facile scire petitor potest, quid inter eum qui delegatus est et debitorem actum est aut, etiamsi sciat, dissimulare debet, ne curiosus uideatur: et ideo merito denegandum est aduersus eum exceptionem ex persona debitoris.
第二の債権者に対する抗弁が拒絶されるのは、私的な契約や合意において、請求者は、委託された者と債務者との間で何が行われたかを容易に知ることができず、また仮に知っていたとしても、詮索好きに見えないように、知らないふりをしなければならないからである。 それゆえ、彼に対して債務者の身元に基づく抗弁を拒絶することは正当である。