[PAPINIANUS libro uicensimo septimo quaestionum. ] §45.3.18.prSi seruus communis Maeuii et castrensis peculii defuncto filio familias milite, antequam adeat institutus hereditatem, stipuletur, socio, qui solus interim dominus inuenitur, tota stipulatio quaeretur, quoniam partem non facit hereditas eius quae nondum est.
[パピニアヌス、疑問集第27巻] マエウィウスと、(軍人であった家子が死亡した後の)特有財産との共有奴隷が、指定された相続人が相続を引き受ける前に約定をした場合、暫定的に唯一の所有者と認められる他方の共有者に対して、その約定の全体が取得される。 なぜなら、まだ存在しない相続財産はその一部を構成しないからである。
non enim, si quis heredem existere filio familias dixerit, statim et hereditatem eius iam esse consequens erit, cum beneficium principalium constitutionum in eo locum habet, ut filius familias de peculio testari possit: quod priuilegium cessat, priusquam testamentum aditione fuerit confirmatum.
というのも、ある家子に相続人が現れると言ったとしても、直ちに彼の相続財産が既に存在しているということにはならないからである。 家子が特有財産について遺言することができるという点において、皇帝憲章の特典が適用されるが、この特権は遺言が相続の引き受けによって確定される前には効力を有しないからである。
§45.3.18.1Si seruus Titii et Maeuii partem, quae Maeuii est, sibi dari stipuletur, nulla stipulatio est, cum, si Titio dari stipulatus fuisset, Titio adquireretur.
ティティウスとマエウィウスの共有奴隷が、マエウィウスの持分を自分に与えることを約定した場合、その約定は無効である。 これに対し、もしティティウスに与えられることを約定していたなら、ティティウスのために取得されたであろう。
quod si simpliciter concepta est stipulatio, ueluti: 'partem eam, quae Maeuii est, dare spondes?' non adiecto 'mihi', prope est, ut, quia sine uitio concepta est stipulatio, sequatur eius personam, cuius potest.
しかし、もし約定が単純に「マエウィウスの持分であるそれを、与えることを約束するか? 」のように表現され、「私に」という言葉が付加されていなかったならば、その約定は瑕疵なく表現されているため、それが可能である者の人格に従うとするのが妥当である。
§45.3.18.2Seruus capto domino ab hostibus domino dari stipulatus est.
主人が敵に捕らえられたとき、奴隷が主人に与えられることを約定した。
quamuis quae simpliciter stipulatur uel ab alio accepit, etiam ad heredem captiui pertinent aliudque sit iuris in persona filii, quia nec tunc fuit in potestate, cum stipularetur, nec postea deprehenditur (ut seruus) in hereditate, tamen in proposito potest quaeri, num ex hac stipulatione nihil adquisitum heredi uidetur, quomodo si seruus hereditarius defuncto aut etiam heredi futuro stipulatus fuisset.
奴隷が単純に約定すること、あるいは他人から受け取ることは、捕虜の相続人にも帰属し、子の人格においては法が異なる(なぜなら子は約定したときに権力下にいなかったし、後に奴隷のように相続財産の中に発見されることもないからである)とはいえ、本件事案においては、相続人にはこの約定から何も取得されなかったとみなされるべきではないかという疑問が生じ得る。 あたかも、相続財産に属する奴隷が、亡くなった人、あるいは将来の相続人のために約定したかのように。
sed in hac specie seruus filio exaequabitur: nam et si filius captiui patri suo stipulatus fuerit dari, res in pendenti erit et si pater apud hostes decesserit, nullius momenti uidebitur fuisse stipulatio, quoniam alii, non sibi stipulatus est.
しかし、この個別事例においては、奴隷は子と同等に扱われる。 なぜなら、捕虜の子がその父に与えられることを約定した場合、その効果は未定であり、もし父が敵陣で死亡したならば、その約定は無効であったとみなされるからである。 なぜなら、彼は他人のために約定したのであり、自分のために約定したのではないからである。
§45.3.18.3Cum seruus fructuarius operas suas locasset et eo nomine pecuniam in annos singulos dari stipulatus esset, finito fructu domino residui temporis adquiri stipulationem Iulianus scriptum reliquit.
収益権の対象である奴隷がその労役を賃貸し、その名目で毎年金銭が支払われることを約定した場合、収益権が終了した後は、残りの期間の約定は所有者に取得されるとユリアヌスは書き残している。
quae sententia mihi uidetur firmissima ratione subnixa: nam si in annos forte quinque locatio facta sit, quoniam incertum est, fructus in quem diem duraturus sit, singulorum annorum initio cuiusque anni pecunia fructuario quaereretur: secundum quae non transit ad alterum stipulatio, sed unicuique tantum adquiritur, quantum ratio iuris permittit.
この見解はきわめて強固な根拠に基づいていると私には思われる。 なぜなら、仮に5年間の賃貸借がなされた場合、収益権がいつまで存続するかは不確実であるため、各年の初めにその年の金銭が収益権者に取得されるからである。 これに従えば、約定が一方から他方に移転するのではなく、各人に対して法の論理が許容する限度においてのみ取得されるのである。
nam et cum idem seruus ita stipuletur: 'quantam pecuniam tibi intra illum diem dedero, tantam dari spondes?' in pendenti est, quis ex stipulatu sit habiturus actionem: si enim ex re fructuarii uel operis suis pecuniam dedero, fructuario, si uero aliunde, domino stipulatio quaeretur.
実際、同じ奴隷が「私がその日までにあなたに与えるのと同額の金銭を、私に与えることを約束するか? 」と約定した場合、誰がその約定に基づく訴権を持つことになるかは未定である。 もし収益権者の財産または奴隷自身の労役から金銭を支払ったならば、収益権者に、もしその他のところから支払ったならば、所有者に約定が取得されるからである。