[IDEM libro septimo quaestionum. ]
[同著者、発問集第7巻] 次のような約定が交わされた。
§45.1.64.prHuiusmodi stipulatio interposita est: 'si Titius consul factus fuerit, tum ex hac die in annos singulos dena dari spondes?' post triennium condicio exstitit: an huius temporis nomine agi possit, non immerito dubitabitur.
「もしティティウスが執政官になったなら、その時、この日から毎年十が与えられることを約束するか。 」三年の後に条件が成就した。 この期間の名目において訴えを提起できるか否かについて、疑念が生じるのももっともである。
respondit eam stipulationem utilem esse ita, ut in ea eorum quoque annorum, qui ante impletam condicionem intercesserint, praestatio in id tempus collata intellegatur, ut sententia eius sit talis: tunc cum Titius consul factus fuerit, in annos singulos, etiam praeteriti temporis habita ratione, dena praestentur.
彼は、その約定は以下のように有効であると答えた。 すなわち、その約定においては、条件が成就する前に経過した諸年の給付もまた、その時点に繰り延べられたものと解される。 したがって、その趣旨は次のようである。 「ティティウスが執政官になったその時に、過去の期間をも考慮に入れた上で、毎年十が給付されるものとする。 」