[ULPIANUS libro quadragensimo sexto ad Sabinum. ] §45.1.29.prScire debemus in stipulationibus tot esse stipulationes, quot summae sunt, totque esse stipulationes, quot species sunt.
[ウルピアン(ヌス)、サビヌス注解第46巻] 私たちは、約定においては、金額の数だけ約定があり、特定物の数だけ約定があるということを知らねばならない。
secundum quod euenit, ut mixta una summa uel specie, quae non fuit in praecedenti stipulatione, non fiat nouatio, sed efficit duas esse stipulationes.
これに従って、先行する約定にはなかった一つの金額または特定物が混ざり合った場合に、更改が生じるのではなく、二つの約定が存在するという結果をもたらすことになる。
quamuis autem placuerit tot esse stipulationes, quot summae, totque esse stipulationes quot res: tamen si pecuniam quis, quae in conspectu est, stipulatus sit, uel aceruum pecuniae, non tot sunt stipulationes, quot nummorum corpora, sed una stipulatio: nam per singulos denarios singulas esse stipulationes absurdum est.
しかしながら、金額の数だけ約定があり、物の数だけ約定があるということが認められているとしても、もし誰かが目の前にある金銭、あるいは金銭の山を約定したならば、硬貨の個数だけ約定があるのではなく、一つの約定がある。 なぜなら、デナリウス銀貨一枚ごとに一枚ずつの約定があるとするのは不条理だからである。
stipulationem quoque legatorum constat unam esse, quamuis plura corpora sint uel plura legata.
遺贈についての約定もまた、たとえ複数の個体や複数の遺贈があっても、一つであるということが定説となっている。
sed et familiae uel omnium seruorum stipulatio una est.
さらに、奴隷の一群またはすべての奴隷についての約定も一つである。
itemque quadrigae aut lecticariorum stipulatio una est.
同様に、4頭立て馬車や輿かきの約定も一つである。
at si quis illud et illud stipulatus sit, tot stipulationes sunt, quot corpora.
しかし、もし誰かが「あれとこれ」を約定したならば、個体の数だけ約定がある。
§45.1.29.1Si a fure hominem sim stipulatus, quaesitum est, an stipulatio ualeat.
もし私が泥棒から奴隷を約定したならば、その約定が有効であるかどうかが問われた。
mouet quaestionem, quod stipulatus hominem plerumque meum uideor: non ualet autem huiusmodi stipulatio, ubi quis rem suam stipulatus est.
この疑問を生じさせるのは、奴隷を約定したとき、私が大抵は自己の所有物を約定していると見なされるからである。 しかし、自己の所有物を約定するような約定は無効である。
et constat, si quidem ita stipulatus sim: 'quod ex causa condictionis dare facere oportet?', stipulationem ualere: si uero hominem dari stipulatus fuero, nullius momenti esse stipulationem.
そして、もし私が「返還請求の法源に基づいて与え、なすべき義務があるものを(約定するか? )」と約定したならば、その約定は有効であるが、もし奴隷が引き渡されることを約定したならば、その約定は無効である、ということが定説となっている。
quod si postea sine mora decessisse proponatur seruus, non teneri furem condictione Marcellus ait: quamdiu enim uiuit, condici poterit, at si decessisse proponatur, in ea condicione est, ut euanescat condictio propter stipulationem.
しかし、もしその後に遅滞なく奴隷が死亡したと想定されるならば、泥棒は返還請求によって拘束されないとマルケルスは言う。 なぜなら、彼が生きている間は返還請求され得るが、もし死亡したと想定されるなら、約定のために返還請求権が消滅するような状態にあるからである。