[IDEM libro undecimo responsorum. ] §45.1.121.prEx ea parte cautionis: 'dolumque malum huic rei promissionique abesse afuturumque esse stipulatus est ille, spopondit ille', incerti agetur.
[同上、答弁集第11巻] 保証書の次の部分、すなわち「この件および約束において悪意が存在せず、かつ将来も存在しないことを、彼が約定し、彼が約束した」という部分に基づいては、不特定に関する訴えが提起される。
§45.1.121.1Stipulationis utiliter interponendae gratia mulier ab eo, in cuius matrimonium conueniebat, stipulata fuerat ducenta, si concubinae tempore matrimonii consuetudinem repetisset.
問答契約を有効に結ぶために、女性は、自分が嫁ぐ予定の男から、もし彼が婚姻期間中にコンクビナとの関係を再開したならば200を支払うという約束を取り付けていた。
nihil causae esse respondi, cur ex stipulatu, quae ex bonis moribus concepta fuerat, mulier impleta condicione pecuniam adsequi non possit.
私は、善良な風俗にかなって設計されたこの問答契約に基づき、条件が成就したときに、女性がその金銭を獲得できない理由は何もないと答弁した。
§45.1.121.2In insulam deportato reo promittendi stipulatio ita concepta: 'cum morieris, dari?' non nisi moriente eo committitur.
約束者が島流しに処された場合、「お前が死ぬときに、支払われるか? 」と設計された問答契約は、彼が死ぬときでなければ、その効力を生じない。
§45.1.121.3Ex facto rei promittendi doli stipulatio heredem eius tenet, sicut ex ceteris aliis contractibus, ueluti mandati depositi.
約束者の行為から生じる悪意の問答契約は、委任や寄託のような他のさまざまな契約と同様に、彼の相続人を拘束する。