[IDEM libro sexagensimo nono ad edictum. ] §43.4.4.prPer interdictum etiam ei subuenit praetor, qui damni infecti ab eo in possessionem missus est, ne ei uis fiat.
[同人、告示注解第69巻] 法務官は、未生損害のために彼によって占有への送入を認められた者に対しても、彼に暴力が加えられないよう、差止命令によって救済を与える。
§43.4.4.1Poena autem eius, qui non promittit uel satis non dat, haec est, ut in possessionem mittatur aduersarius.
ところで、約束をしない、あるいは保証を提供しない者の罰は、相手方が占有に送入されることである。
siue ergo promittat, siue per eum non fiat, quo minus promittat, non tenebit interdictum repulso per exceptionem eo qui experitur.
したがって、もし彼が約束をするか、あるいは彼が約束するのを妨げる事由が彼に起因しないならば、訴えを試みる者が抗弁によって退けられることで、差止命令は効力を持たない。
§43.4.4.2Praetor in eum, qui neque cauit neque possidere passus est eum qui missus est, iudicium pollicetur in tantum, quantum praestare eum oporteret, si de ea re cautum fuerat.
法務官は、担保を提供せず、また送入された者が占有することを許さなかった者に対して、もしその事柄について担保が提供されていたならばその者が支払うべきであったのと同額を限度として、訴訟を約束する。
§43.4.4.3Sed et ex alia causa hoc iudicium proposuit, si eo tempore, quo in possessionem mitti desiderabat, praetoris adeundi potestas non fuerit, scilicet ut, si, cum potestas praetoris adeundi non esset, damnum interim datum est, haberet iudicium qui damnum passus est.
しかし法務官は、別の理由からもこの訴訟を提示した。 すなわち、占有への送入を望んでいたその時に、法務官に赴く機会がなかった場合である。 つまり、法務官に赴く機会がない間に損害が生じたならば、損害を被った者が訴訟を得るようにするためである。
§43.4.4.4Item subiectum, si ex alia causa in possessionem missus prohibitus esse dicetur, habere in factum actionem.
同様に、他の理由によって占有に送入された者が妨げられたと言われる場合には、事実に基づく訴訟を有するということが付記されている。