[IDEM libro uicensimo septimo quaestionum. ]
[同著者『学説問答集』第27巻] 債務者が保証人の相続人となり、彼の財産が売却された。
§42.6.3.prDebitor fideiussori heres extitit eiusque bona uenierunt: quamuis obligatio fideiussionis extincta sit, nihilo minus separatio impetrabitur petente eo, cui fideiussor fuerat obligatus, siue solus sit hereditarius creditor siue plures.
保証の債務は消滅したものの、保証人が義務を負っていた者の請求により、彼が唯一の相続債権者であろうと、あるいは複数の一人であろうと、やはり遺産分離が認められる。
neque enim ratio iuris, quae causam fideiussionis propter principalem obligationem, quae maior fuit, exclusit, damno debet adficere creditorem, qui sibi diligenter prospexerat.
というのも、より大きい主たる債務のために保証関係を消滅させた法の論理が、自分のために注意深く備えていた債権者に損害を与えるべきではないからである。
§42.6.3.1Quid ergo, si bonis fideiussoris separatis solidum ex hereditate stipulator consequi non possit? utrum portio cum ceteris heredis creditoribus ei quaerenda erit an contentus esse debebit bonis, quae separari maluit? sed cum stipulator iste non adita fideiussoris a reo hereditate bonis fideiussoris uenditis in residuum pro misceri debitoris creditoribus potuerit, ratio non patitur eum in proposito summoueri.
では、保証人の財産が分離された後、約束者が遺産から全額を得ることができない場合はどうなるか。 彼は残りの部分を相続人の他の債権者たちとともに求めるべきなのか、それとも、自ら分離することを好んだ財産だけで満足すべきなのか。 しかし、この約束者は、もし主債務者によって保証人の遺産が相続されず、保証人の財産が売却されていたならば、残額について債務者の債権者たちと混ざり合うことができたであろうから、法の論理は、本件において彼が排除されることを許さない。
§42.6.3.2Sed in quolibet alio creditore, qui separationem impetrauit, probari commodius est, ut, si solidum ex hereditate seruari non possit, ita demum aliquid ex bonis heredis ferat, si proprii creditores heredis fuerint dimissi.
しかし、遺産分離を得た他のいかなる債権者についても、遺産から全額を回収できない場合、相続人固有の債権者たちが弁済を受けた後に初めて、相続人の固有財産から何かを得る(分配を受ける)とする方が、より適切であるとされる。
quod sine dubio admittendum est circa creditores heredis dimissis hereditariis.
このことは、相続債権者たちが弁済された後の、相続人の債権者に関しても、疑いなく認められるべきである。