[IDEM libro singulari ad formulam hypothecariam. ] §42.5.35.prEum, qui in possessionem missus sit eius, qui rei publicae causa afuit, si apparuerit eum dolo malo rei publicae causa abesse, iure in possessione esse placet, donec solidum soluatur: eum autem, qui rerum eius, qui sine dolo malo rei publicae causa afuit, in possessionem missus sit, pignus non contrahere et ideo discedere oportere de possessione.
[同上、『抵当権公式書に関する単巻書』] 公務のために不在であった者の財産の占有を認められた者について、もしその不在者が悪意をもって公務のために不在にしていることが判明した場合には、全額が支払われるまで、その者が正当に占有を保持することが認められる。 しかし、悪意なく公務のために不在にしている者の財産の占有を認められた者については、質権を成立させることはなく、したがって占有から退去しなければならない。