[GAIUS libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. ] §41.3.36.prPotest pluribus modis accidere, ut quis rem alienam aliquo errore deceptus tamquam suam uendat forte aut donet et ob id a bonae fidei possessore res usucapi possit: ueluti si heres rem defuncto commodatam aut locatam uel apud eum depositam existimans hereditariam esse alienauerit.
[ガイウス、日常業務または黄金第2巻] ある者が何らかの誤りに惑わされて、他人の物を例えば自分の物として売却するか、あるいは贈与し、これによって善意の占有者によってその物が時効取得されうるということは、多くの方法で起こりうる。 例えば、相続人が、被相続人に貸し付けられた、もしくは賃貸された、または彼のもとに寄託された物を、相続財産に属するものであると考えて処分した場合がこれにあたる。
§41.3.36.1Item si quis aliqua existimatione deceptus crediderit ad se hereditatem pertinere, quae ad eum non pertineat, et rem hereditariam alienauerit, aut si is, ad quem usus fructus ancillae pertinet, partum eius existimans suum esse, quia et fetus pecudum ad fructuarium pertinet, alienauerit,
同様に、ある者が何らかの思い込みに惑わされて、自分に属していない相続財産が自分に属すると信じ、その相続財産に属する物を処分した場合や、あるいは、女奴隷の使用収益権を有する者が、その産んだ子を自分のものと考えて――なぜなら家畜の産子も使用収益権者に属するからであるが――処分した場合も同様である。