[GAIUS libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. ] §41.1.7.pradeo quidem, ut et liberi homines in seruitutem deducantur: qui tamen, si euaserint hostium potestatem, recipiunt pristinam libertatem.
[ガイウス『日常業務あるいは黄金の書』第2巻] 実にそれほどまでであって、自由人でさえも奴隷状態に落とされるほどであるが、しかし彼らは、もし敵の支配から逃れたならば、かつての自由を回復する。
Praeterea quod per alluionem §41.1.7.1agro nostro flumen adicit, iure gentium nobis adquiritur.
さらに、沖積によって川が我々の土地に付け加えるものは、万民法によって我々のものとなる。
per alluionem autem id uidetur adici, quod ita paulatim adicitur, ut intellegere non possimus, quantum quoquo momento temporis adiciatur.
しかし、沖積によって付け加えられると見なされるのは、いかなる時点においてどれだけ付け加えられているかを我々が理解できないほど、徐々に付け加えられるものである。
§41.1.7.2Quod si uis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et meo praedio attulerit, palam est eam tuam permanere.
しかし、もし川の勢いがあなたの土地からある部分を削り取り、私の土地に運んできた場合、それがあなたのもののままであることは明らかである。
plane si longiore tempore fundo meo haeserit arboresque, quas secum traxerit, in meum fundum radices egerint, ex eo tempore uidetur meo fundo adquisita esse.
もちろん、もしそれがより長い時間私の土地に付着しており、それが引きずってきた木々が私の土地に根を張ったならば、その時点から私の土地に取得されたと見なされる。
§41.1.7.3Insula quae in mari nascitur (quod raro accidit) occupantis fit: nullius enim esse creditur.
海の中に生じる島は(これはめったに起こらないが)、占有した者のものとなる。 なぜなら、それは誰のものでもないと信じられるからである。
in flumine nata (quod frequenter accidit), si quidem mediam partem fluminis tenet, communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident, pro modo latitudinis cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam sit: quod si alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui ab ea parte prope ripam praedia possident.
川の中に生まれた島は(これは頻繁に起こるが)、もしそれが川の中間部分を占めているならば、川の両側で岸の近くに土地を所有している者たちの共有となり、それは各土地の岸近くにおける幅の割合に応じる。 しかし、もしそれがどちらか一方の側により近いならば、その側で岸の近くに土地を所有している者たちだけのものとなる。
§41.1.7.4Quod si uno latere perruperit flumen et alia parte nouo riuo fluere coeperit, deinde infra nouus iste riuus in ueterem se conuerterit, ager, qui a duobus riuis comprehensus in formam insulae redactus est, eius est scilicet, cuius et fuit.
しかし、もし川が片側で決壊し、別の部分で新しい流れとなって流れ始め、その後下流でその新しい流れが古い流れに戻った場合、二つの流れに挟まれて島のような形になった土地は、当然ながら、もともとそれを所有していた者のものである。
§41.1.7.5Quod si toto naturali alueo relicto flumen alias fluere coeperit, prior quidem alueus eorum est, qui prope ripam praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam sit: nouus autem alueus eius iuris esse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publicus iuris gentium.
しかし、もし川が自然の河床をすべて放棄して他の場所に流れ始めた場合、以前の河床は当然、岸の近くに土地を所有している者たちのものであり、それは各土地の岸近くにおける幅の割合に応じる。 これに対して、新しい河床は、川自体と同じ法、すなわち万民法上の公有に属し始める。
quod si post aliquod temporis ad priorem alueum reuersum fuerit flumen, rursus nouus alueus eorum esse incipit, qui prope ripam eius praedia possident.
しかし、もし一定の時間ののちに川が以前の河床に戻った場合、再び新しい河床は、その岸の近くに土地を所有している者たちのものになり始める。
cuius tamen totum agrum nouus alueus occupauerit, licet ad priorem alueum reuersum fuerit flumen, non tamen is, cuius is ager fuerat, stricta ratione quicquam in eo alueo habere potest, quia et ille ager qui fuerat desiit esse amissa propria forma et, quia uicinum praedium nullum habet, non potest ratione uicinitatis ullam partem in eo alueo habere: sed uix est, ut id optineat.
もっとも、新しい河床によって土地の全体を占有されてしまった者については、川が以前の河床に戻ったとしても、厳格な法理上は、その河床に何らかの権利を持つことはできない。 なぜなら、かつて存在したその土地は、独自の形状を失うことによって存在しなくなったのであり、また隣接する土地を何も持たないため、隣接関係を理由にその河床の一部を持つこともできないからである。 しかし、この見解が貫徹されることは困難である。
§41.1.7.6Aliud sane est, si cuius ager totus inundatus fuerit: namque inundatio speciem fundi non mutat et ob id, cum recesserit aqua, palam est eiusdem esse, cuius et fuit.
もちろん、誰かの土地全体が冠水した場合は別である。 なぜなら、冠水は土地の形状を変えるものではなく、それゆえに水が引いたときには、それがもともとそれを所有していた者のものであることは明らかだからである。
§41.1.7.7Cum quis ex aliena materia speciem aliquam suo nomine fecerit, Nerua et Proculus putant hunc dominum esse qui fecerit, quia quod factum est, antea nullius fuerat.
誰かが他人の材料から自分自身の名前で新種物を作り出したとき、ネルウァとプロクルスは、作り出した者が所有者であると考える。 なぜなら、作り出されたものは、以前は誰のものでもなかったからである。
Sabinus et Cassius magis naturalem rationem efficere putant, ut qui materiae dominus fuerit, idem eius quoque, quod ex eadem materia factum sit, dominus esset, quia sine materia nulla species effici possit: ueluti si ex auro uel argento uel aere uas aliquod fecero, uel ex tabulis tuis nauem aut armarium aut subsellia fecero, uel ex lana tua uestimentum, uel ex uino et melle tuo mulsum, uel ex medicamentis tuis emplastrum aut collyrium, uel ex uuis aut oliuis aut spicis tuis uinum uel oleum uel frumentum.
サビヌスとカッシウスは、材料の所有者であった者が、その同じ材料から作り出されたものの所有者でもあるという、より自然な理が働くと考える。 なぜなら、材料なしにはいかなる物も作り出され得ないからである。 例えば、私が金や銀、あるいは銅から何らかの器を作った場合、あるいはあなたの板から船や戸棚、長椅子を作った場合、あるいはあなたの羊毛から衣服を、あるいはあなたのワインと蜂蜜から蜂蜜酒を、あるいはあなたの薬品から硬膏や洗眼薬を、あるいはあなたの葡萄やオリーブ、穀物の穂からワインやオイル、穀物を作った場合がそうである。
est tamen etiam media sententia recte existimantium, si species ad materiam reuerti possit, uerius esse, quod et Sabinus et Cassius senserunt, si non possit reuerti, uerius esse, quod Neruae et Proculo placuit.
しかし、正しく判断する者たちの間には中間的な見解もあり、もし作り出された物が材料に戻り得るならば、サビヌスとカッシウスが考えたことがより真実であり、もし戻り得ないならば、ネルウァとプロクルスが支持したことがより真実であるとする。
ut ecce uas conflatum ad rudem massam auri uel argenti uel aeris reuerti potest, uinum uero uel oleum uel frumentum ad uuas et oliuas et spicas reuerti non potest: ac ne mulsum quidem ad mel et uinum uel emplastrum aut collyria ad medicamenta reuerti possunt.
たとえば、鋳造された器は金や銀、あるいは銅の粗い塊に戻り得るが、ワインやオイル、穀物は葡萄やオリーブ、穀物の穂に戻ることはできない。 また、蜂蜜酒さえも蜂蜜とワインに、あるいは硬膏や洗眼薬も薬品に戻ることはできない。
uidentur tamen mihi recte quidam dixisse non debere dubitari, quin alienis spicis excussum frumentum eius sit, cuius et spicae fuerunt: cum enim grana, quae spicis continentur, perfectam habeant suam speciem, qui excussit spicas, non nouam speciem facit, sed eam quae est detegit.
しかし、他人の穂から脱穀された穀物は、穂の所有者であった者のものであることは疑われるべきではない、と一部の人々が述べたのは正しいと思われる。 なぜなら、穂に含まれている粒はそれ自体で完成された形態を有しており、穂を脱穀した者は新しい物を作り出したのではなく、既に存在しているものを現し出させたにすぎないからである。