[LABEO libro sexto pithanon a PAULO epitomatorum. ] §41.1.65.prSi epistulam tibi misero, non erit ea tua, antequam tibi reddita fuerit.
[ラベオー、『ピタノーン(説得的議論)』第6巻、パウルス縮約版より] もし私があなたに手紙を送ったとしても、それがあなたに届けられるまでは、それはあなたのものにはならない。
PAULUS: immo contra: nam si miseris ad me tabellarium tuum et ego rescribendi causa litteras tibi misero, simul atque tabellario tuo tradidero, tuae fient.
パウルス:いや、それどころか、もしあなたが私のもとにあなたの使者を送り、私が返信のためにあなた宛てに手紙を送ったならば、その使者に手紙を引き渡した瞬間に、それらはあなたのものになる。
idem accidet in his litteris, quas tuae dumtaxat rei gratia misero, ueluti si petieris a me, uti te alicui commendarem, et eas commendaticias tibi misero litteras.
同じことが、専らあなた自身の用事のために私が送った手紙、例えば、あなたが誰かに自分を推薦してくれるよう私に頼み、私がその推薦状をあなた宛てに送った場合にも起こる。
§41.1.65.1Si qua insula in flumine propria tua est, nihil in ea publici est.
もし川の中のある島があなた個人のものであるなら、その島の中に公のものは何もない。
PAULUS: immo in eo genere insularum ripae flumini et litora mari proxima publica sunt, non secus atque in continenti agro idem iuris est.
パウルス:いや、この種の島々においては、川に近い岸や、海に最も近い渚は公のものであり、それは陸地の土地において同じ法が適用されるのと同様である。
§41.1.65.2Si qua insula in flumine publico proxima tuo fundo nata est, ea tua est.
もし公の川において、あなたの土地に最も近い場所に島が生じたなら、それはあなたのものになる。
PAULUS: uideamus ne hoc falsum sit de ea insula, quae non ipsi alueo fluminis cohaeret, sed uirgultis aut alia qualibet leui materia ita sustinetur in flumine, ut solum eius non tangat, atque ipsa mouetur: haec enim propemodum publica atque ipsius fluminis est insula.
パウルス:このことが、川底自体に固着しておらず、潅木やその他の何らかの軽い物質によって川の中に支えられているため、川底に触れず、それ自体が動くような島については、誤りではないか検討してみよう。 というのも、このようなものは、ほぼ公のものであり、川自体の島であるからだ。
§41.1.65.3PAULUS: si insula in flumine nata tua fuerit, deinde inter eam insulam et contrariam ripam alia insula nata fuerit, mensura eo nomine erit instruenda a tua insula, non ab agro tuo, propter quem ea insula tua facta fuerit: nam quid interest, qualis ager sit, cuius propter propinquitatem posterior insula cuius sit quaeratur?
パウルス:もし川の中に生じた島があなたのものになり、その後、その島と対岸との間に別の島が生じた場合、その件に関する測定は、あなたの島から行われるべきであり、その島があなたのものとなる原因となったあなたの土地から行われるべきではない。 というのも、その後から生じた島が誰のものになるかが、その近さによって問われる土地が、どのような土地であるかに、何の重要性があろうか。
§41.1.65.4Si id quod in publico innatum aut aedificatum est, publicum est, insula quoque, quae in flumine publico nata est, publica esse debet.
もし公有地において生じたもの、あるいは建てられたものが公のものであるなら、公の川において生じた島もまた、公のものでなければならない。