[IDEM libro octauo epistularum. ]
[同人(プロクルス)の『書簡集』第8巻より] 私の土地の正面の川の中に島が誕生したが、その長さは私の地所の領域を全く超えなかった。
§41.1.56.prInsula est enata in flumine contra frontem agri mei, ita ut nihil excederet longitudo regionem praedii mei: postea aucta est paulatim et processit contra frontes et superioris uicini et inferioris: quaero, quod adcreuit utrum meum sit, quoniam meo adiunctum est, an eius iuris sit, cuius esset, si initio ea nata eius longitudinis fuisset.
その後、それは徐々に大きくなり、上流の隣人と下流の隣人の両方の正面にまで延びていった。 私は尋ねる。 増大した部分は、私のものに結合したのであるから私のものなのか、それとも、もし初めにそれがその長さで誕生していたならば属していたであろうその権利に属するのだろうか。
Proculus respondit: flumen istud, in quo insulam contra frontem agri tui enatam esse scripsisti ita, ut non excederet longitudinem agri tui, si alluionis ius habet et insula initio propior fundo tuo fuit quam eius, qui trans flumen habebat, tota tua facta est, et quod postea ei insulae alluione accessit, id tuum est, etiamsi ita accessit, ut procederet insula contra frontes uicinorum superioris atque inferioris, uel etiam ut propior esset fundo eius, qui trans flumen habet.
プロクルスは回答した:君が、君の土地の正面に、その長さを超えないように島が誕生したと書いたその川において、もしそれ(その流域)が沖積の権利を有しており、かつ、島が当初、川の向こう側に土地を持っていた者の地所よりも君の地所に近かったならば、それは全体として君のものになった。 そして、その後沖積によってその島に加わった部分、それは君のものである。 たとえそれが、島が上流および下流の隣人の正面にまで延びるように、あるいは川の向こう側に土地を持つ者の地所に近くなるように加わったのだとしても。
§41.1.56.1Item quaero, si, cum propior ripae meae enata est insula et postea totum flumen fluere inter me et insulam coepit relicto suo alueo, quo maior amnis fluerat, numquid dubites, quin etiam insula mea maneat et nihilo minus eius soli, quod flumen reliquit, pars fiat mea? rogo, quid sentias scribas mihi.
同じく私は尋ねる。 もし、島が私の岸のより近くに誕生し、その後、より大きな流れが流れていた元の川床を残したまま、川の全体が私と島の間を流れ始めたとすれば、それでもなお島が私のもののままであり、かつ、川が残したその土地の一部が私のものになるということを、君は疑わないだろうか。 君がどう考えるか、私に書いて送ってくれるよう頼む。
Proculus respondit: si, cum propior fundo tuo initio fuisset insula, flumen relicto alueo maiore, qui inter eam insulam fuerat et eum fundum uicini, qui trans flumen erat, fluere coepit inter eam insulam et fundum tuum, nihilo minus insula tua manet.
プロクルスは回答した:もし、島が当初君の地所のより近くにあったときに、川が、その島と川の向こう側にあった隣人の地所との間にあった、より大きな元の川床を残して、その島と君の地所との間を流れ始めたならば、それでもなお島は君のもののまである。
set alueus, qui fuit inter eam insulam et fundum uicini, medius diuidi debet, ita ut pars propior insulae tuae tua, pars autem propior agro uicini eius esse intellegatur.
しかし、その島と隣人の地所との間にあった川床は、中間で分割されるべきであり、その結果、君の島に近い方の部分は君のもの、その隣人の土地に近い方の部分は彼のものと解されるべきである。
intellego, ut et cum ex altera parte insulae alueus fluminis exaruerit, desisse insulam esse, sed quo facilius res intellegeretur, agrum, qui insula fuerat, insulam appellant.
私は、島の片側で川の川床が干上がったときには、島であることをやめたと理解するが、事柄がより容易に理解されるために、かつて島であった土地を、人々は「島」と呼んでいるのである。