[SCAEUOLA libro quarto responsorum. ] §40.5.41.10Libertatem ita testamento dedit: 'Cupitum seruum meum, cum Marcianus filius meus sedecim annos implenerit, rationibus redditis liberum esse uolo': post mortem testatoris tutores Cupito exactionem commiserunt isque nummos redactos expensauit eisdem tutoribus: deinde filius impubes decessit, cui mater heres extitit et tutorem tutelae iudicio filii condemnatum habuit: Cupitus ad libertatem proclamat eo tempore, quo, si uiueret Marcianus, annos sedecim aetatis habiturus esset, offerens rationes unius anni in diem mortis testatoris, quod ceterae subscriptae fuerunt.
(遺言者は)遺言において次のように自由を与えた。 「私の奴隷クピトゥスは、私の息子マルキアヌスが16歳に達したとき、帳簿を提出したうえで、自由の身となることを私は望む。 」遺言者の死後、後見人たちはクピトゥスに債権の取立業務を委ね、彼は回収した現金を同じ後見人たちに支払い、記帳した。 その後、息子は未成年のまま死亡し、彼の母親が相続人となり、息子の後見に関する裁判において後見人に有罪判決を下させた。 クピトゥスは、もしマルキアヌスが生きていれば16歳に達していたであろう時に、自由の確認を求めて訴えを起こし、遺言者の死亡の日までの1年分の帳簿を提出した。 なぜなら、その他のものは(すでに署名されて)承認されていたからである。
quaesitum est, an eas quoque rationes, quas tutores periculo suo egerunt, Cupitus reddere compelli debeat.
後見人たちが自己の責任において行った業務の帳簿をも、クピトゥスは提出することを強制されるべきかが問われた。
respondit eum de quo quaeritur condicioni rationis reddendae ita uideri paruisse, si omne ex eo, quod gessit, recte desiderari potest, reddiderit: nam alteram condicionem humaniore interpretatione ita accipi posse, ut defuncto pupillo tempus, quo, si uiueret, sedecim annos impleret, exspectare satis fuerit.
答申した。 問われている者は、自身が管理した業務から正当に要求されうるすべてのものを提出したならば、帳簿提出の条件を満たしたとみなされる。 なぜなら、もう一方の条件は、より人道的な解釈によって、被後見人が死亡した以上、彼が生きていれば16歳に達したであろう時期まで待つことで十分であると受け取られうるからである。
§40.5.41.11'Stichus et Damas serui mei, si rationes reddideritis, liberi estote': quaesitum est, an non solum rationes, uerum si qua alia consilio et fraude eorum amota sunt, praestari ab his debeant, ut ad libertatem perueniant.
「私の奴隷スティクスとダマスよ、お前たちが帳簿を提出したならば、自由の身となれ。 」帳簿だけでなく、彼らの悪意と欺瞞によって何か他のものが持ち去られた場合、彼らが自由に達するためには、それらが彼らによって弁済されなければならないかが問われた。
respondit rationum reddendarum condicioni contineri omne, quod quoquo genere serui actum fidemque respiceret.
答申した。 帳簿提出の条件には、どのような形であれ奴隷の行為と誠実に関するすべてのことが含まれる。
§40.5.41.12Intra certa tempora condicioni reddendarum rationum non paruerunt, postea parati erant: quaesitum est, an perueniant ad libertatem.
彼らは一定の期間内に帳簿提出の条件に従わず、その後に(提出する)用意ができた。 彼らが自由に達するかが問われた。
respondit, si per ipsos stetisset, quo minus intra tempora praescripta condicioni parerent, non idcirco liberos fore, quod postea rationes uelint reddere.
答申した。 もし定められた期間内に条件に従わないことが彼ら自身の責任であったならば、彼らが後に帳簿を提出することを望んだからといって、それによって自由の身になることはない。
§40.5.41.13'Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, cum filius meus sedecim annos impleuerit, Stichum rationibus redditis manumittant': quaero, an eundem seruum testator in diem usque pubertatis filii sui actum agere uoluerit.
「私の相続人たちに求め、また彼らの信託に委ねる。 私の息子が16歳に達したとき、スティクスが帳簿を提出したうえで、彼を解放するように。 」私は、遺言者が、同じ奴隷に自身の息子の思春期に至るまでの事務を管理させることを望んだのかを尋ねる。
respondit manifestum esse testatorem huius quoque actus rationem a Sticho reddi uoluisse.
答申した。 遺言者がこの期間の事務の帳簿をもスティクスによって提出されることを望んだのは明らかである。
§40.5.41.14'Stichus seruus meus iubeo ut det praestet filiae et uxori meae heredibus meis sine ulla controuersia tot aureos: et ut ipsum manumittant, fidei eorum committo': quaesitum est, cum uxor ab hereditate abstinuerit, utrum duobus an filiae praestare debeat.
「私の奴隷スティクスは、私の相続人である私の娘と妻に、争いなくこれこれの金貨を支払い、提供することを私は命じる。 そして、彼らが彼を解放することを彼らの信託に委ねる。 」妻が相続を放棄した場合、(スティクスは)二人に支払うべきなのか、それとも娘に支払うべきなのかが問われた。
respondit filiae, quae heres ex asse extitisse proponeretur, pro solido dandum.
答申した。 単独相続人となったと提示されている娘に対して、全額が支払われるべきである。
§40.5.41.15Herede filio suo ex asse instituto libertatem dedit in haec uerba: 'December dispensator meus, Seuerus uilicus et Uictorina uilica Seueri contubernalis in annos octo liberi sunto: quos in ministerio filii mei esse uolo: te autem, Seuere fili carissime, peto, uti Decembrem et Seuerum commendatos habeas, quibus praesentem libertatem non dedi, ut idonea ministeria haberes, quos spero te et libertos idoneos habiturum'.
息子を単独相続人に指定したうえで、次のような言葉で自由を与えた。 「私の出納係デケンベル、農園管理人セウェルス、およびセウェルスの同居者である農園管理人ウィクトリナは、8年後に自由の身となれ。 私は彼らが私の息子の使役にあることを望む。 愛する息子セウェルスよ、お前に、デケンベルとセウェルスをよろしく頼む。 お前が適当な従業者を持てるように、私は彼らに直ちには自由を与えなかった。 私はお前が彼らを優れた解放自由人としても持つことを期待している。
quaero, cum eo tempore, quo Titius testamentum faciebat, filius natus annorum fuerat nouem et Titius post biennium et sex menses decesserit, anni octo, in quos libertas erat dilata, ex testamenti facti tempore an uero ex mortis numerari debeant.
」ティティウスが遺言を作成した時点で、息子は9歳であり、ティティウスが2年と6ヶ月の後に死亡した場合、自由が延期されていた8年間が、遺言作成の時点から計算されるべきか、それとも死亡の時点から計算されるべきかを尋ねる。
respondit posse uideri testatorem eos annos octo dilatae libertatis comprehendisse, qui computandi sunt a die testamenti facti, nisi aliud uoluisse testatorem probaretur.
答申した。 遺言者が意図した延期された自由のあの8年間は、遺言作成の日から計算されるべきものであるとみなされうる。 ただし、遺言者が別のことを望んだと証明される場合はこの限りではない。
§40.5.41.16'Spendophorus, cum filia mea in familia nupserit, si rationes idonee filiae meae administratas reddiderit, liber esto': filia cum adhuc pubes esset, uiuo patre decessit et ex substitutione Seius heres extitit: quaero, cum Spendophorus rationes pupillae non administrauerit et uiuo patre familias desierit ipsius rationes administrare et, si uiueret, Titia annos haberet amplius duodecim, an ex testamento liber sit.
「スペンドポルスは、私の娘が(他家に)嫁いで結婚したとき、私の娘のために適切に管理された帳簿を提出したならば、自由の身となれ。 」娘がまだ若いうちに、父の生存中に死亡し、予備相続によってセイウスが相続人となった。 私は、スペンドポルスが被後見人の帳簿を管理しておらず、また家父の生存中に彼の帳簿の管理をもやめており、もし生きていればティティアは12歳を超えていたであろう時、彼が遺言によって自由であるかを尋ねる。
respondit, si nullas rationes administrasset, quas reddere heredi deberet, secundum ea quae proponerentur liberum esse.
答申した。 もし彼が、相続人に提出すべきいかなる帳簿をも管理していなかったならば、提示された事情によれば、彼は自由である。
'Stichum rationibus redditis manumitti uolo'.
「スティクスが帳簿を提出したうえで、解放されることを私は望む。
§40.5.41.17Stichus arcarius probante domino nomina fecit et rationes a domino subscriptas exhibet nec postea nomen ullum fecit: quaero, an, si qui minus soluendo fuerint debitores, quibus alii exactores erant applicati, nondum uideatur condicioni satisfactum.
」金庫係スティクスは、主人の承認を得て債権を作成し、主人によって署名された帳簿を提示した。 その後はどのような債権も作成しなかった。 私は、支払不能である債務者たちがおり、彼らに対しては他の取立人が割り当てられていた場合、まだ条件が満たされていないとみなされるかを尋ねる。
respondit secundum ea quae proponerentur non pertinere ad onus reddendarum rationum, quod soluendo non essent debitores.
答申した。 提示された事情によれば、債務者たちが支払不能であることは、帳簿提出の負担には属さない。