[IDEM libro sexto decimo fideicommissorum. ] §40.5.36.prNeque infantes neque furiosi neque ab hostibus capti neque hi, quos religio aut honestior causa uel calamitas aliqua uel maior res familiaris aut capitis famaeue periculum aut similis causa moretur, Rubriano senatus consulto continentur: ac ne pupilli quidem, qui tutores non habent, aut eos habeant, quos earum quae causa detinet.
[IDEM libro sexto decimo fideicommissorum.] 幼児も、精神障害者も、敵に捕らえられた者も、また、宗教、より名誉ある理由、何らかの災厄、より重大な家政上の事、あるいは生命や名誉の危険、ないしそれらに類する理由によって留め置かれている者たちも、ルブリアヌム元老院議決の適用を受けない。 さらに、後見人を持たない被後見人も、あるいは、それらの理由のいずれかが引き留めている後見人を持つ被後見人も同様である。
sed nec, si hi data opera sui potestatem non faciunt, puto pupillis libertos eripi, quia et iniquum est facto tutoris, qui forsitan soluendo non sit, pupillum damno adfici, et senatus consulto non continetur alius quis quam qui ex causa fideicommissi debet praestare libertatem.
しかし、たとえ後見人が意図的に出頭しないとしても、被後見人から解放奴隷が奪われることはないと私は考える。 なぜなら、おそらく資力がないかもしれない後見人の行為によって被後見人が損害を被ることは不当であり、また元老院議決には、信託遺贈に基づいて自由を与えるべき義務がある者以外の誰も含まれていないからである。
quid ergo est? Dasumiano senatus consulto subuenitur his, quo cautum est de his, qui iusta ex causa abessent, ut nec libertas impediatur nec libertus eripiatur his, qui fraude careant.
それでは、どうなるのか。 ダスミアヌム元老院議決によって彼らは救済される。 そこでは、正当な理由によって不在である者たちについて、悪意のない者たちから自由が妨げられることも、解放奴隷が奪われることもないように規定されている。
§40.5.36.1Si per procuratorem quis defendatur, semper iusta ex causa abesse dicitur nec libertus ei eripitur.
もし代理人を通じて防御がなされるならば、その人は常に正当な理由によって不在であるとみなされ、解放奴隷がその人から奪われることはない。
§40.5.36.2Nihil facit ad interpellandam iurisdictionem eius, qui de fideicommissa libertate cognoscit, priuilegium cuiusque uel ciuitatis uel corporis uel officii, in quo quisque est, uel condicio personarum.
信託遺贈された自由について審理する者の裁判権を妨げることに対して、各人の都市、団体、あるいは在職する職務の特権、ないし本人の身分は何の影響も及ぼさない。