[PAULUS libro tertio fideicommissorum. ] §40.5.31.prAlieno seruo dari potest per fideicommissum libertas, si tamen eius sit, cum quo testamenti factio est.
[PAULUS libro tertio fideicommissorum.] 他人の奴隷にも、信託遺贈によって自由が与えられうる。 ただし、その奴隷が、遺言作成(受遺)能力のある者の奴隷である場合に限る。
§40.5.31.1Cum intestato moriturus fidei commisisset, ut seruum manumitteret, et postumus ei natus fuisset, diui fratres rescripserunt libertatem, quia diuidi non potest, ab utroque praestandam.
無遺言で死のうとする者が、奴隷を解放するようにと信託し、その後に彼に遺後子が生まれたとき、神聖なる兄弟皇帝たちは、自由は分割できないものであるため、双方によって与えられるべきであると勅答した。
§40.5.31.2Qui fideicommissariam libertatem debet, etiam eo tempore, quo alienare prohibitus erit, manumittere poterit.
信託された自由を与える義務を負う者は、譲渡を禁止されている期間であっても、解放することができる。
§40.5.31.3Si patronus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, quia eum praeterierit libertus, non cogetur uendere seruum proprium, quem rogatus erat a liberto suo manumittere.
もしパトロヌスが、被解放人が自分を無視した(遺言から排除した)という理由で、遺言書に反する遺産占有を得たならば、彼は、自己の被解放人から解放するように懇請されていた自己の奴隷を売却することを強制されない。
§40.5.31.4Si is cuius seruus est nolit eum uendere, ut manumitteretur, nullae praetoris partes sunt: idem est et si pluris iusto uendere uelit.
もし奴隷の所有者である者が、解放させるためにその奴隷を売却することを望まないならば、法務官の役割は全くない(介入の余地はない)。 これと同じことが、適正価格より高く売却することを望む場合にも言える。
sin autem certo quidem pretio, quod non prima facie uidetur esse iniquum, dominus seruum uendere paratus est, is uero, qui rogatus est manumittere, immodicum id esse nititur, praetoris partes erunt interponendae, ut iusto pretio uolenti domino dato libertas ab emptore praestetur.
しかし、もし主人が、一見して不当とは見えない一定の価格で奴隷を売却する用意があるのに対し、解放することを懇請されている者が、その価格は法外であると主張するならば、望んでいる主人に適正な価格が支払われた上で、買主によって自由が与えられるように、法務官の役割が介入すべきである。
quod si et dominus uendere paratus sit et seruus uelit manumitti, cogendus est heres redimere et manumittere, nisi dominus uelit seruum manumittere, ut actio sibi pretii in heredem detur: idque faciendum est etiam, si heres latitet: et ita imperator Antoninus rescripsit.
そして、もし主人も売却する用意があり、奴隷も解放されることを望んでいるならば、主人が、相続人に対して価格を請求する訴権が自分に与えられるように奴隷を自ら解放することを望む場合を除いて、相続人は買い取って解放することを強制される。 そしてこのことは、相続人が潜匿している場合であっても行われるべきである。 そして、皇帝アントニヌスはこのように勅答した。