[ULPIANUS libro quinto fideicommissorum. ] §40.5.26.prCum uero is qui rogatus est non alienum seruum manumittere mortalitatis necessitate uel bonorum publicatione ad alium seruum perduxit, magis opinor constitutionibus esse locum, ne deterior condicio fideicommissae libertatis fiat.
しかし、他人の奴隷ではない奴隷を解放するよう求められた者が、死の必然、あるいは財産没収によって、その奴隷を他人の手へと移らせてしまった場合、信託遺贈された自由の地位が悪化しないよう、私はむしろ勅法が適用されるべき余地があると考える。
nam et cum quidam rogatus esset, cum moreretur, seruum manumittere isque decessisset libertate seruo non data, perinde eum habendum constitutum est atque si ad libertatem ab eo perductus esset: potest enim eo testamento dare libertatem utique directam.
というのも、ある者が死に際して奴隷を解放するよう求められ、奴隷に自由を与えないまま死亡したときにも、あたかも彼によって自由へと導かれたかのようにその奴隷を扱うべきであると定められているからである。 なぜなら、その遺言において少なくとも直接的な自由を与えることができるからである。
sic fit, ut, quotiens quis libertatem accepit fideicommissariam, si ab alio quam qui erat rogatus manumittatur, auxilium constitutionum habeat perindeque habeatur atque si ab eo manumissus fuisset, quoniam fideicommissis libertatibus fauor exhibetur nec intercidere solet destinata fideicommissa libertas: qui enim ea donatus est, in possessionem libertatis interim esse uidetur.
このようにして、誰かが信託遺贈による自由を受け取る場合に、もし求められた者とは異なる他者によって解放されたとしても、勅法の援助を得て、あたかもその求められた者によって解放されたかのように扱われることになる。 なぜなら、信託遺贈された自由には好意的配慮が示され、予定された信託遺贈の自由が消滅することは通常ないからである。 実際、それ(自由)を授けられた者は、中間において(暫定的に)自由の占有状態にあるとみなされるからである。
§40.5.26.1Apparet igitur subuentum fideicommissis libertatibus, ut in re mora facta esse his uideatur et ex die quidem, quo libertas peti potuit, matri traderentur manumittendi causa, ex die uero, quo petita est, ingenui nascantur.
したがって、信託遺贈された自由に救済が与えられていることは明らかであり、これにより、彼らに事実上の遅滞が生じたとみなされ、自由が請求され得た日からは、〔生まれた子が〕解放されるためにその母に引き渡され、他方、請求がなされた日からは、〔生まれた子が〕自由人として生まれることになる。
plerumque enim per ignauiam uel per timiditatem eorum, quibus relinquitur libertas fideicommissa, uel ignorantiam iuris sui uel per auctoritatem et dignitatem eorum, a quibus relicta est, uel serius petitur uel in totum non petitur fideicommissa libertas: quae res obesse libertati non debet.
というのも、多くの場合、信託遺贈による自由を遺贈された人々の怠惰や臆病、あるいは自身の権利に対する無知、さらには自由を遺贈すべき者たちの権威や身分の高さによって、信託遺贈による自由は遅れて請求されるか、あるいはまったく請求されないことがよくあるからである。 そして、このことは自由を損なうべきではない。
quod igitur defendimus, ita determinandum est, ut ingenui quidem exinde nascantur, ex quo mora libertati facta est, manumitti autem partum dici debeat, ex quo peti libertas potuit, quamuis non sit petita.
したがって、我々が主張する事柄は次のように決定されねばならない。 すなわち、自由に対して遅滞が生じた時点以降に生まれた子供は自由人として生まれ、他方、たとえ自由が請求されなかったとしても、自由が請求され得た時点以降に生まれた子供は、解放されるべきであると言われねばならない。
certe minoribus uiginti quinque annis et in hoc tribuendum est auxilium, ut uideatur in re mora esse: nam qua ratione decretum et a diuo Seuero constitutum est in re moram esse circa pecuniaria fideicommissa, quae minoribus relicta sunt, multo magis debet etiam in libertatibus hoc idem admitti.
たしかに、25歳未満の未成年者に対しては、事実上の遅滞があるとみなされるよう、この点においても救済が与えられるべきである。 なぜなら、未成年者に遺贈された金銭の信託遺贈に関して、事実上の遅滞があるとする旨が神君セウェルスによって決定・規定されたのと同じ理由により、自由に関しても、これと全く同じことがはるかに強く認められるべきだからである。
§40.5.26.2Cum quidam Caecilius ancillam, quam pignori obligauerat, dimisso creditore per fideicommissum manumitti uoluisset et heredibus creditorem non liberantibus infantes, qui postea erant editi, uenissent a creditore, imperator noster cum patre rescripsit secundum ea, quae diuo Pio placuerint, ne pueri ingenuitate destinata fraudarentur, pretio emptori restituto perinde eos ingenuos fore, ac si mater eorum suo tempore manumissa fuisset.
あるカエキリウスという者が、質権に供していた女奴隷について、債権者に弁済した上で信託遺贈によって解放されることを望んでいたが、相続人たちが債権者を免責しなかったため、その後に生まれた幼子たちが債権者によって売却されてしまったとき、我々の皇帝はその父と共に、神君ピウスの決定に従い、子供たちが予定されていた自由人の身分をだまし取られないよう、買主に代金を返還した上で、あたかも彼らの母親がしかるべき時に解放されていたかのように、彼らが自由人となるべきであると回答した。
§40.5.26.3Idem imperator noster cum patre rescripsit, si post quinquennium mortis testatoris tabulae testamenti apertae essent uel codicilli et partus medio tempore editus sit, ne fortuita mora seruitutem partui irrogauerit, matri partum tradendum, ut ab ea ad libertatem perducatur.
同じく我々の皇帝は、その父と共に、もし遺言者の死から5年が経過した後に遺言書または補足遺言が開かれ、その中間の期間に子供が生まれていた場合、不慮の遅滞が子供に奴隷の身分を課すことにならないよう、子供は(解放された)母親に引き渡され、彼女によって自由へと導かれるべきであると回答した。