[SCAEUOLA libro uicensimo tertio digestorum.
[スケーウォラ、学説彙纂第23巻における。
] §40.4.29.prUxorem praegnatem repudiauerat et aliam duxerat: prior enixa filium exposuit: hic sublatus ab alio educatus est nomine patris uocitatus usque: ad uitae tempus patris tam ab eo quam a matre, an uiuorum numero esset, ignorabatur: mortuo patre testamentoque eius, quo filius neque exheredatus neque heres institutus sit, recitato filius et a matre et ab auia paterna adgnitus hereditatem patris ab intestato quasi legitimus possidet.
] ある男が妊娠している妻を離縁し、別の女を妻に迎えていた。 前の妻は出産して、その息子を遺棄した。 この子は他人に拾われ、育てられ、ずっと父親の名で呼ばれていた。 父親の生涯の間、彼からも母親からも、この息子が生存しているかどうかは知られていなかった。 父親が死亡し、その遺言書――そのなかで息子は廃嫡されてもおらず、相続人にも指定されていなかった――が朗読されたのち、息子は母親からも父方の祖母からも認められ、無遺言相続により適法な相続人として父親の遺産を占有している。
quaesitum est, hi qui testamento libertatem acceperunt utrum liberi an serui sint.
この遺言によって自由を得た者たちが、自由人なのかそれとも奴隷なのかが問われた。
respondit filium quidem nihil praeiudicii passum fuisse, si pater eum ignorauit, et ideo, cum in potestate et ignorantis patris esset, testamentum non ualere.
彼は次のように回答した。 父親が息子の存在を知らなかったとしても、息子は何の不利益も被っておらず、それゆえ、息子の存在を知らなかった父親の権力のもとに息子はいたのであるから、遺言は無効である。
serui autem manumissi si per quinquennium in libertate morati sunt, semel datam libertatem infirmari contrarium studium fauore libertatis est.
しかし、解放された奴隷たちがもし五年間自由の身にとどまっていたならば、いったん与えられた自由を無効にすることは、自由の保護に反する。