[PAULUS libro quinquagensimo ad edictum. ] §40.12.23.prSi usum fructum tibi uendidero liberi hominis et cessero, seruum effici eum dicebat Quintus Mucius, sed dominium ita demum fieri meum, si bona fide uendidissem, alioquin sine domino fore.
[告示解説第50巻におけるパウルス] もし私があなたに自由人の用益権を売り、かつ譲渡したならば、クィントゥス・ムキウスは、彼が奴隷になると言っていた。 しかし、所有権は、私が善意で売却していた場合に限り私のものになり、そうでなければ、所有者なしになる(と彼は言っていた)。
§40.12.23.1In summa sciendum est, quae de uenditis seruis, quibus denegatur ad libertatem proclamatio, dicta sunt, etiam ad donatos et in dotem datos referri posse, item ad eos, qui pignori se dari passi sunt.
要するに、自由への請求が拒否される売却された奴隷に関して述べられたことは、贈与された者や持参金として与えられた者にも適用でき、同様に、自ら質に入れられることを甘受した者たちにも適用できる、と知るべきである。
§40.12.23.2Si mater et filius de libertate litigant, aut coniungenda sunt utrorumque iudicia aut differenda est causa filii, donec de matre constet, sicut diuus quoque Hadrianus decreuit.
もし母親と息子が自由について争うならば、神君ハドリアヌスも決定したように、両者の裁判が併合されるべきであるか、あるいは母親に関して確定するまで息子の事件は延期されるべきである。
nam cum apud alium iudicem mater litigabat, apud alium autem filius, Augustus dixit ante de matre constare oportere, sic dein de filio cognosci.
というのも、母親がある裁判官の前で争い、他方で息子が別の裁判官の前で争っていたとき、アウグストゥスは、まず母親について確定されるべきであり、そのようにしてその後に息子について審理されるべきであると言ったからである。