[MARCELLUS libro uicensimo tertio digestorum. ] §40.1.15.prMortis causa seruum manumitti posse non est dubitandum.
[マルケルス、『学説彙纂』第二十三巻] 死因処分として奴隷が解放され得ることは疑い得ない。
quod non ita tibi intellegendum est, ut ita liber esse iubeatur, ut, si conualuerit dominus, non fiat liber, sed quemadmodum si uindicta eum liberaret absolute, scilicet quia moriturum se putet, mors eius exspectabitur, similiter et in hac specie in extremum tempus manumissoris uitae confertur libertas, durante scilicet (propter mortis causae tacitam condicionem) uoluntate manumissoris: quemadmodum cum rem ita tradiderit, ut moriente eo fieret accipientis, quae ita demum alienatur, si donator in eadem permanserit uoluntate.
このことは、主人が回復した場合には自由にならないというように自由であるよう命じられるのだ、と理解すべきではなく、むしろ、自分が死ぬであろうと考えて無条件に解放杖によって奴隷を解放するかのように、彼の死が待たれるのである。 同様に、この場合においても、もちろん(死因処分の黙示の条件によって)解放者の意志が継続している限り、自由は解放者の生命の最期の瞬間に与えられる。 これは、自分が死ぬことによってその物が受取人のものとなるように物を引き渡すようなものであり、その物は、贈与者が同じ意志を維持し続けた場合にのみ、最終的に譲渡されるのである。