[IDEM libro tertio decimo ad edictum. ]
[IDEM libro tertio decimo ad edictum.] 同著者(ウルピアーヌス)『告示註解』第十三巻。
§4.8.3.prLabeo ait, si compromisso facto sententia dicta est, quo quis a minore uiginti quinque annis tutelae absolueretur, ratum id a praetore non habendum: neque poenae eo nomine commissae petitio dabitur.
ラベオは、仲裁合意がなされた上で、25歳未満の者から後見の責任を免除するような判決が下された場合、法務官はそれを有効と認めるべきではなく、その名目で生じた違約金の請求権も与えられないだろう、と言う。
§4.8.3.1Tametsi neminem praetor cogat arbitrium recipere, quoniam haec res libera et soluta est et extra necessitatem iurisdictionis posita, attamen ubi semel quis in se receperit arbitrium, ad curam et sollicitudinem suam hanc rem pertinere praetor putat: non tantum quod studeret lites finiri, uerum quoniam non deberent decipi, qui eum quasi uirum bonum disceptatorem inter se elegerunt.
法務官は誰にも仲裁を引き受けることを強制しないが、それはこの事柄が自由で束縛されておらず、司法管轄権の必要性の外に置かれているからであるが、しかしながら、一度誰かが仲裁を引き受けたならば、法務官はこの事柄が自らの配慮と気遣いに属すると考える。 それは単に訴訟が終了することを彼が望んでいるからだけでなく、彼を自分たちの間でいわば誠実な裁定者として選んだ者たちが欺かれるべきではないからである。
finge enim post causam iam semel atque iterum tractatam, post nudata utriusque intima et secreta negotii aperta, arbitrum uel gratiae dantem uel sordibus corruptum uel alia qua ex causa nolle sententiam dicere: quisquamne potest negare aequissimum fore praetorem interponere se debuisse, ut officium quod in se recepit impleret?
なぜなら、事件がすでに一度ならず二度までも審理され、両者の内情や事業の秘密が白日の下にさらされた後に、仲裁人があるいは好意に流され、あるいは賄賂によって腐敗し、あるいは何か他の理由から判決を下すことを拒んでいると想像してみよ。 法務官は、彼が引き受けた義務を果たすように、自ら介入すべきであったということが、極めて正当なことであっただろうと、誰が否定できようか。
§4.8.3.2Ait praetor: 'Qui arbitrium pecunia compromissa receperit'.
法務官は言う。 「違約金が約束された仲裁合意において仲裁を引き受けた者は」と。
§4.8.3.3Tractemus de personis arbitrantium. et quidem arbitrum cuiuscumque dignitatis coget officio quod susceperit perfungi, etiam si sit consularis: nisi forte sit in aliquo magistratu positus uel potestate, consul forte uel praetor, quoniam in hoc imperium non habet.
仲裁を行う者の身分について論じよう。そして実際、法務官は、たとえ執政官経験者であっても、いかなる地位の仲裁人に対しても、その引き受けた義務を果たすよう強制する。ただし、彼がたまたま何らかの政務官職や権限にある場合、例えば執政官や法務官である場合は例外である。なぜなら、法務官はこのような者に対して命令権を持たないからである。