[ULPIANUS libro duodecimo ad edictum. ] §4.6.1.prHuius edicti causam nemo non iustissimam esse confitebitur: laesum enim ius per id tempus, quo quis rei publicae operam dabat uel aduerso casu laborabat, corrigitur, nec non et aduersus eos succurritur, ne uel obsit uel prosit quod euenit.
[ULPIANUS libro duodecimo ad edictum.] この告示の理由がこの上なく正当であることは、誰もが認めるところであろう。 なぜなら、誰かが公務に従事していたか、あるいは不幸な出来事に見舞われていた期間中に害された権利が是正され、さらには、生じた事態が不利益にも利益にもならないよう、これらの人々に対しても救済が与えられるからである。
§4.6.1.1Uerba autem edicti talia sunt: 'Si cuius quid de bonis, cum is metus aut sine dolo malo rei publicae causa abesset, inue uinculis seruitute hostiumque potestate esset: siue cuius actionis eorum cui dies exisse dicetur: item si quis quid usu suum fecisset, aut quod non utendo amisit, consecutus, actioneue qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur, inue uinculis esset, secumue agendi potestatem non faceret, aut cum eum inuitum in ius uocari non liceret neque defenderetur: cumue magistratus de ea re appellatus esset siue cui pro magistratu sine dolo ipsius actio exempta esse dicetur: earum rerum actionem intra annum, quo primum de ea re experiundi potestas erit, item si qua alia mihi iusta causa esse uidebitur, in integrum restituam, quod eius per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.
しかし、告示の文言は次の通りである。 「もし誰かの財産に何らかの〔減少が〕、その者が恐怖により、あるいは悪意なく公務のために不在であった時、あるいは拘禁、奴隷状態、もしくは敵の権力下にあった時に生じた場合、あるいは、それらの者のうち誰かについて、訴訟の期限が満了したと言われる場合、同様に、もし誰かが取得時効によって何かを自己の所有としたか、あるいは不使用によって〔他者が〕失ったものを獲得した場合、あるいは、〔不在者が〕不在の間に防禦されず、拘禁状態にあり、または自己に対する訴訟の機会を与えなかったことによって、その期限が満了したという理由で、何らかの訴訟を免れた場合、あるいは、本人が望まないのに裁判に召喚することが許されず、かつ防禦もされなかった時、あるいは、その件に関して政務官に申し立てがなされていた時、あるいは、誰かについて、その者自身の悪意なしに、政務官の代理によって訴訟が奪われたと言われる場合、これらの事柄に関する訴訟を、その件について訴えを起こす機会が最初に生じてから1年以内に、同様に、私に正当と思われる他の何らかの理由があるならば、法律、平民会決議、元老院決議、告示、皇帝の勅令によって許される限りにおいて、原状回復を認める。
'
」