[SCAEUOLA libro secundo digestorum. ] §4.4.39.prIntra utile tempus restitutionis apud praesidem petierunt in integrum restitutionem minores et de aetate sua probauerunt: dicta pro aetate sententia aduersarii, ut impedirent cognitionem praesidis, ad imperatorem appellauerunt: praeses in euentum appellationis cetera cognitionis distulit.
[スケーウォラ『学説彙纂』第2巻] 未成年者たちが、原状回復のための有効期間内に、総督の前で原状回復を請求し、かつ自身の年齢について証明した。 彼らの年齢を支持する決定が下されたところ、相手方らは、総督の審理を妨げるために、皇帝に上訴した。 総督は、上訴の結果を待つために、審理の残りの部分を延期した。
quaesitum est: si finita appellationis apud imperatorem cognitione et iniusta appellatione pronuntiata egressi aetatem depraehendantur, an cetera negotii implere possunt, cum per eos non steterit, quo minus res finem accipiat? respondi secundum ea quae proponuntur perinde cognosci atque si nunc intra aetatem essent.
そこで、皇帝の面前での上訴の審理が終了し、かつその上訴が不当であると宣告されたときに、彼らが年齢制限を過ぎてしまっていることが判明した場合、訴訟が解決に至らないことについて彼らに責任がない以上、彼らは残りの手続きを完了させることができるか、という点が問われた。 私は、提示された事実によれば、彼らが今なお未成年の年齢内にあるのと全く同様に審理が行われるべきである、と答えた。
§4.4.39.1Uendentibus curatoribus minoris fundum emptor extitit Lucius Titius et sex fere annis possedit et longe longeque rem meliorem fecit: quaero, cum sint idonei curatores, an minor aduersus Titium emptorem in integrum restitui possit.
未成年者の財産管理人たちが土地を売却した際に、ルキウス・ティティウスが買主として現れ、約6年間占有し、かつその土地の状態をはるかに向上させた。 財産管理人たちに資力がある場合に、未成年者は買主ティティウスに対して原状回復を得ることができるか、と私は尋ねる。
respondi ex omnibus quae proponerentur uix esse eum restituendum, nisi si maluerit omnes expensas, quas bona fide emptor fecisse adprobauerit, ei praestare, maxime cum sit ei paratum promptum auxilium curatoribus eius idoneis constitutis.
私は、提示されたすべての事実からすれば、買主が善意で支出したと証明したすべての費用を彼が買主に償還することを望むのでなければ、彼を原状回復させるべきではない、と答えた。 特に、彼の財産管理人たちが資力十分な者として定められており、彼には迅速な救済が手元に用意されているのであるから、なおさらである。