[GAIUS libro octauo ad edictum prouinciale. ] §39.6.31.prMortis causa capitur, cum propter mortem alicuius capiendi occasio obuenit, exceptis his capiendi figuris quae proprio nomine appellantur.
[ガイウス、地方告示注解第八巻] 死因による取得とは、誰かの死を理由として取得の機会が生じることであるが、固有の名称で呼ばれる取得の形態は除外される。
certe enim et qui hereditario aut legati aut fideicommissi iure capit, ex morte alterius nanciscitur capiendi occasionem, sed quia proprio nomine hae species capiendi appellantur, ideo ab hac definitione separantur.
というのも、相続、遺贈、または遺言信託の権利によって取得する者も、他人の死から取得の機会を得ることは確かであるが、これらの取得の態様は固有の名称で呼ばれるため、この定義からは除外されるからである。
§39.6.31.1Iuliano placet, licet soluendo non sit debitor, cui acceptum latum sit, uideri ei mortis causa donatum.
ユリアヌスの見解によれば、債務免除を受けた債務者が支払不能であったとしても、その者に対して死因贈与がなされたとみなされる。
§39.6.31.2Sine donatione autem capitur ueluti pecunia, quam statuliber aut legatarius alicui condicionis implendae gratia numerat, siue extraneus sit qui accepit siue heres.
しかし、贈与を伴わずに取得されることもある。 例えば、条件付き自由身分の奴隷または遺贈受領者が、条件を履行するために誰かに支払う金銭がこれにあたり、それを受け取った者が第三者であろうと相続人であろうと関係ない。
eodem numero est pecunia, quam quis in hoc accipit, ut uel adeat hereditatem uel non adeat, quique in hoc accipit pecuniam, ut legatum omittat.
同様の部類に属するのは、相続を承認するため、あるいは承認しないために人が受け取る金銭であり、また、遺贈を放棄するために人が受け取る金銭である。
sed et dos, quam quis in mortem mulieris a marito stipulatur, capitur sane mortis causa: cuius generis dotes recepticiae uocantur.
さらに、妻の死亡の際に夫から約束される持参金も、まさしく死因によって取得される。 この種の持参金は回収可能持参金と呼ばれる。
rursus id, quod mortis causa donatur, aut in periculum mortis datur aut cogitationem mortalitatis, quod nos quandoque morituros intellegimus.
他方で、死因によって贈与されるものは、死の危険において与えられるか、あるいは、私たちがいつかは死ぬものであるという認識である死すべき運命への思索において与えられる。
§39.6.31.3Si iusseris mortis causa debitorem tuum mihi aut creditori meo expromittere decem, quid iuris esset quaeritur, si iste debitor soluendo non sit.
もしあなたが死因において、あなたの債務者に対し、私または私の債権者に十を交替債務負担するよう命じた場合、その債務者が支払不能であったならば、どのような法的効果が生じるかが問われる。
et ait Iulianus, si ego stipulatus fuerim, tantam pecuniam uideri me cepisse, in quantum debitor soluendo fuisset: nam et si conualuisset, inquit, donator, obligationem dumtaxat debitoris recipere deberet.
そしてユリアヌスは言う。 もし私が約束させたのであれば、債務者が支払可能であった限度においてのみ、私はその金銭を取得したとみなされる。 なぜなら、もし贈与者が回復したとすれば、贈与者は債務者の債務のみを回収すべきだからである、と彼は言う。
si uero creditor meus stipulatus fuerit, tantam uideri me pecuniam accepisse, in quantum a creditore meo liberatus essem.
しかし、もし私の債権者が約束させたのであれば、私が自分の債権者から免除された限度において、私はそれだけの金銭を受け取ったとみなされる。
§39.6.31.4Per accepti quoque lationem egens debitor liberatus totam eam pecuniam, qua liberatus est, cepisse uidetur.
また、債務免除によって、資力のない債務者が免除された場合、彼は自分が免除されたその金銭の全額を取得したとみなされる。