[IULIANUS libro septimo decimo digestorum. ] §39.5.1.prDonationes complures sunt.
[IULIANUS libro septimo decimo digestorum.] 贈与にはいくつかの種類がある。
dat aliquis ea mente, ut statim uelit accipientis fieri nec ullo casu ad se reuerti, et propter nullam aliam causam facit, quam ut liberalitatem et munificentiam exerceat: haec proprie donatio appellatur.
ある人が、直ちにそれが受取人のものになることを望み、いかなる場合にも自分の元に戻ることを望まないという意図をもって与え、かつ、寛大さと気前の良さを発揮すること以外のいかなる理由によってもこれを行わない場合、これは厳密な意味で贈与と呼ばれる。
dat aliquis, ut tunc demum accipientis fiat, cum aliquid secutum fuerit: non proprie donatio appellabitur, sed totum hoc donatio sub condicione est.
ある人が、何か特定の事柄が実現したときに初めて受取人のものになるようにと与える場合、それは厳密な意味では贈与とは呼ばれず、この全体は条件付きの贈与である。
item cum quis ea mente dat, ut statim quidem faciat accipientis, si tamen aliquid factum fuerit aut non fuerit, uelit ad se reuerti, non proprie donatio dicitur, sed totum hoc donatio est, quae sub condicione soluatur.
同様に、ある人が、直ちに受取人のものにするけれども、しかし何かがある事柄がなされたかもしくはなされなかった場合には、自分の元に戻ることを望むという意図をもって与える場合、それは厳密な意味で贈与と言われるのではなく、この全体は、条件のもとで解除される贈与である。
qualis est mortis causa donatio.
死因贈与はそのようなものである。
§39.5.1.1Igitur cum dicimus inter sponsum et sponsam donationem ualere, propria appellatione utimur et factum demonstramus, quod ab eo proficiscitur, qui liberalitatis gratia aliquid dat, ut confestim faciat accipientis nec umquam ullo facto ad se reuerti uelit.
それゆえ、婚約者と婚約者の間で贈与が有効であると言うとき、我々は厳密な呼称を用いており、寛大さのために何かを与え、それを直ちに受取人のものとし、いかなる事実によっても決して自分に戻ることを望まない者から生じる行為を示している。
cum uero dicimus, si hac mente donat sponsus sponsae, ut nuptiis non secutis res auferatur, posse repeti, non contrarium priori dicimus, sed concedimus inter eas personas fieri donationem eam, quae sub condicione soluatur.
これに対し、もし婚約者が婚約者に、婚姻が成就しなかった場合にはその物が取り上げられるという意図をもって贈与するならば、返還を請求され得る、と我々が言うとき、我々は前のことと矛盾することを言っているのではなく、それらの人々の間で、条件のもとで解除される贈与が行われることを認めているのである。