[ALFENUS UARUS libro septimo digestorum. ]
[アルフェーヌス・ウァールス『学説彙纂』第7巻] カエサルがクレータ島の砥石採掘権を賃貸に出した際、次のような法を定めていた。
§39.4.15.prCaesar cum insulae Cretae cotorias locaret, legem ita dixerat: 'ne quis praeter redemptorem post idus Martias cotem ex insula Creta 'fodito neue eximito neue auellito', cuiusdam nauis onusta cotibus ante idus Martias ex portu Cretae profecta uento relata in portum erat, deinde iterum post idus Martias profecta erat.
「請負人を除いては、何人も3月15日以降にクレータ島から砥石を掘り出し、取り出し、あるいは引き剥がしてはならない。 」ある船が砥石を積んで3月15日より前にクレータの港から出発したが、風によって港に押し戻され、その後、再び3月15日以降に出発した。
consulebatur, num contra legem post idus Martias ex insula Creta cotes exisse uiderentur.
3月15日以降にクレータ島から砥石が搬出されたとして、法に違反したと見なされるかどうかが諮問された。
respondit, tametsi portus quoque, qui insulae essent, omnes eius insulae esse uiderentur, tamen eum, qui ante idus Martias profectus ex portu esset et relatus tempestate in insulam deductus esset, si inde exisset non uideri contra legem fecisse, praeterea quod iam initio euectae cotes uiderentur, cum et ex portu nauis profecta esset.
彼は、その島に属する港もすべてその島の一部であると見なされるとしても、3月15日より前に港から出発し、嵐によって押し戻されて島に連れ戻された者が、そこから出発したとしても法に反する行為をしたとは見なされない、と答えた。 さらにその理由は、船が港から出発した時点で、砥石はすでに最初の出発において搬出されたと見なされるからである。