[ALFENUS UARUS libro septimo digestorum. ] §39.4.15.prCaesar cum insulae Cretae cotorias locaret, legem ita dixerat: 'ne quis praeter redemptorem post idus Martias cotem ex insula Creta 'fodito neue eximito neue auellito', cuiusdam nauis onusta cotibus ante idus Martias ex portu Cretae profecta uento relata in portum erat, deinde iterum post idus Martias profecta erat.
[알페누스 바루스, 『학설휘찬』 제7권] 카이사르가 크레타섬의 숫돌 채굴권을 임대할 때, 다음과 같은 법을 규정하였다. '청부업자 외에는 누구도 3월 15일 이후에 크레타섬에서 숫돌을 캐내거나, 꺼내거나, 떼어내서는 안 된다.' 숫돌을 실은 어떤 배가 3월 15일 이전에 크레타 항구에서 출발했으나 바람 때문에 항구로 되돌아왔고, 그 후 3월 15일 이후에 다시 출발했다.
consulebatur, num contra legem post idus Martias ex insula Creta cotes exisse uiderentur.
3월 15일 이후에 크레타섬에서 숫돌이 반출된 것으로 보아 법에 위반되는지 질문되었다.
respondit, tametsi portus quoque, qui insulae essent, omnes eius insulae esse uiderentur, tamen eum, qui ante idus Martias profectus ex portu esset et relatus tempestate in insulam deductus esset, si inde exisset non uideri contra legem fecisse, praeterea quod iam initio euectae cotes uiderentur, cum et ex portu nauis profecta esset.
그는 설령 섬에 속한 항구들도 모두 그 섬의 일부로 간주된다 할지라도, 3월 15일 이전에 항구에서 출발했다가 폭풍우에 밀려 섬으로 되돌아온 자가 거기서 출발한 경우 법을 위반한 것으로 보이지 않는다고 답변했다. 게다가 그 이유는 배가 항구에서 출발했을 때, 숫돌은 이미 최초에 반출된 것으로 보이기 때문이다.