[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio. ] §39.3.4.prQuamquam autem cum domino operis tantum aquae pluuiae arcendae actio sit, tamen Labeo scribit, si quis sepulchrum aedificauerit, ex quo aqua noceat, etiamsi operis dominus esse desierit loco facto religioso, attamen magis probandum est, inquit, aquae pluuiae arcendae eum teneri: fuit enim dominus, cum opus faceret: et si iussu iudicis compulsus opus restituerit, non esse sepulchri uiolati actionem.
[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio.] もっとも、雨水排除訴訟は工作物の所有者に対してのみ認められるが、それでもラベオは次のように書いている。 すなわち、誰かがある場所に墓を建設し、それによって水が害を及ぼす場合、その場所が聖地となったことによって工作物の所有者でなくなったとしても、それでもやはり、彼が雨水排除訴訟の責任を負うとされるべきである、とラベオは言う。 なぜなら、彼が工作物を作ったときには所有者であったからである。 そして、もし彼が審判人の命令に強制されて工作物を復旧したとしても、墓地侵犯訴訟は成立しない、と。
§39.3.4.1Iulianus quoque scribit, si post iudicium aquae pluuiae arcendae susceptum fundum alienauerit is cum quo actum esset, de praeterito damno et de opere restituendo id statuere iudicem debere, quod iudicaret, si nulla alienatio facta esset: nam et fundo alienato nihilominus iudicium manere et damni rationem uenire etiam eius, quod alienationem contingit.
ユリアヌスもまた次のように書いている。 もし雨水排除の訴訟が引き受けられた後に、訴えられた者が土地を譲渡したならば、審判人は、過去の損害および工作物の復旧について、もし譲渡が全くなされなかったならば下したであろう判断を下すべきである。 なぜなら、土地が譲渡されたとしても、それにもかかわらず訴訟は存続し、かつ譲渡の後に生じた損害の計算さえも考慮されるからである。
§39.3.4.2Idem Iulianus scribit aquae pluuiae arcendae actionem non nisi cum domino esse idcircoque, si colonus ignorante domino opus fecerit, dominum fundi nihil amplius quam patientiam praestare debere, colonum autem interdicto quod ui aut clam impensam quoque restituendi operis et damnum, si quod ex eo datum fuerit, praestare cogendum.
同じユリアヌスは、雨水排除訴訟は所有者に対してのみ認められると書いている。 それゆえ、もし小作人が所有者の知らないうちに工作物を作ったならば、土地の所有者は忍容以上のことを提供する義務はなく、他方、小作人は「威力または隠密による」差止命令によって、工作物を復旧する費用、およびそれによって生じた損害があるならばその賠償をも提供することを強制されるべきである。
si tamen dominus desideret caueri sibi damni infecti ab eo, ex cuius praedio nocet, aequissimum erit caueri oportere.
しかし、もし所有者が、害の出元である土地の者から生ずべき損害の担保がなされることを望むならば、担保がなされるべきとするのが極めて公平である。
§39.3.4.3Item si non ego, sed procurator meus tale opus fecerit, ut aqua pluuia noceat uicino, aduersus me hactenus erit actio, quatenus aduersus colonum: ipse autem procurator interdicto quod ui aut clam conueniri poterit secundum Iuliani sententiam, etiam post opus restitutum.
同様に、もし私ではなく、私の代理人が、雨水が隣人に害を及ぼすような工作物を作ったならば、私に対する訴訟は、小作人に対するのと同等の範囲においてのみ認められる。 しかし、代理人自身は、ユリアヌスの意見によれば、工作物が復旧された後であっても、「威力または隠密による」差止命令によって訴えられ得る。