[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum. ] §39.3.3.prApud Trebatium relatum est eum, in cuius fundo aqua oritur, fullonicas circa fontem instituisse et ex his aquam in fundum uicini immittere coepisse: ait ergo non teneri eum aquae pluuiae arcendae actione.
[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum.] トレバティウスの著作においては、自分の土地に水が湧き出る者が、泉の周りに縮絨場を建設し、そこから隣人の土地へ水を流し込み始めたという事例が報告されている。 したがって、彼は雨水排除訴訟によって責任を問われない、とトレバティウスは言う。
si tamen aquam conriuat uel si spurcam quis immittat, posse eum impediri plerisque placuit.
しかしながら、もし彼が水を集めるか、あるいは汚れた水を流し込むならば、彼は妨げられ得るというのが、多くの法学者の見解であった。
§39.3.3.1Idem Trebatius putat eum, cui aquae fluentes calidae noceant, aquae pluuiae arcendae cum uicino agere posse: quod uerum non est: neque enim aquae calidae aquae pluuiae sunt.
同じトレバティウスは、温かい流れる水によって害を被る者は、隣人に対して雨水排除訴訟を提起できると考えているが、これは正しくない。 なぜなら、温水は雨水ではないからである。
§39.3.3.2Si uicinus, qui aruum solebat certo tempore anni rigare, pratum illic fecerit coeperitque adsidua irrigatione uicino nocere, ait Ofilius neque damni infecti neque aquae pluuiae arcendae actione eum teneri, nisi locum complanauit eoque facto citatior aqua ad uicinum peruenire coepit.
もし、一年の特定の時期に畑を灌漑するのが常であった隣人が、そこに牧草地を作り、絶え間ない灌漑によって隣人に害を及ぼし始めたならば、彼が土地を平坦にし、それによって水がより速く隣人のもとへ到達し始めたのでない限り、生ずべき損害の訴訟によっても雨水排除訴訟によっても彼は責任を負わない、とオフィリウスは言う。
§39.3.3.3Aquae pluuiae arcendae non nisi eum teneri, qui in suo opus faciat, receptum est eoque iure utimur.
雨水排除訴訟においては、自らの土地において工作物を作る者でなければ責任を負わないということが承認されており、私たちはこの法を用いている。
quare si quis in publico opus faciat, haec actio cessat, sibique imputare debet is, qui damni infecti cautione sibi non prospexit.
それゆえ、もし誰かが公有地において工作物を作るならば、この訴訟は適用されず、生ずべき損害の担保によって自らのために備えなかった者が、自分自身の落ち度とするべきである。
si tamen in priuato opus factum sit et publicum interueniat, de toto agi posse aquae pluuiae arcendae Labeo ait.
しかしながら、もし私有地において工作物が作られ、公有地が介在するならば、全体について雨水排除訴訟を提起できるとラベオは言っている。
§39.3.3.4Neque fructuarius neque cum eo aquae pluuiae arcendae agi potest.
果実収取権者も、また彼を相手方としても、雨水排除訴訟を提起することはできない。