[ULPIANUS libro quadragensimo tertio ad Sabinum.
[サビヌス註釈第43巻のウルピアヌス。
] §39.2.40.prEx damni infecti stipulatione non oportet infinitam uel inmoderatam aestimationem fieri, ut puta ob tectoria et ob picturas: licet enim in haec magna erogatio facta est, attamen ex damni infecti stipulatione moderatam aestimationem faciendam, quia honestus modus seruandus est, non inmoderata cuiusque luxuria subsequenda.
] 未発生損害の誓約からは、たとえば漆喰や絵画について、無限または過度な評価がなされるべきではない。 なぜなら、これらに対して多額の支出がなされたとしても、未発生損害の誓約からは適度な評価がなされるべきだからであり、それは、正当な限度が守られるべきであって、各人の過度な贅沢に追随すべきではないからである。
§39.2.40.1Quotiens communis parietis uitio quid accidit, socius socio nihil praestare debet, cum communis rei uitio contigerit.
共有壁の欠陥によって何かが生じた場合はいつでも、共有物の欠陥によって生じたのであるから、共有者は他の共有者に対して何も補償する義務はない。
quod si, quia alter eum presserat uel onerauerat, idcirco damnum contigit, consequens est dicere detrimentum hoc, quod beneficio eius contingit, ipsum sarcire debere.
しかし、もし一方がその壁を圧迫したか、あるいは過負荷にしたために損害が生じたならば、その者の行為によって生じたこの損失は、彼自身が補償すべきであると言うのが論理的である。
quod si aequaliter utriusque oneribus pressus decidit, rectissime Sabinus scripsit, parem utriusque causam esse.
しかし、もし双方の重荷によって等しく圧迫されて崩壊したならば、サビヌスが、双方の立場は同等であると書いたのは極めて正しい。
sed si alter plures uel pretiosiores res amiserit, melius est dicere, quia ambo onera imposuerunt, neutri aduersus alterum competere actionem.
だが、もし一方がより多くの、あるいはより高価なものを失ったとしても、双方が重荷を課したのであるから、どちらに対しても他方に対する訴権は成立しないと言う方がより良い。
§39.2.40.2Quotiens ex damni infecti plures agunt, quia in eadem re damnum passi sunt, id est in aedibus, non debet unusquisque eorum in solidum agere, sed in partem experiri: neque enim damnum, quod pluribus datum est, unicuique in solidum datum est, sed in partem datum esse uidetur.
未発生損害に基づいて複数の者が訴えを提起する場合、彼らが同一の物、すなわち建物において損害を被ったのであるから、彼らの各人が全額を求めて訴えるべきではなく、自己の持分に応じて訴訟を試みるべきである。 なぜなら、複数の者に与えられた損害は、各人に全額与えられたのではなく、部分的に与えられたとみなされるからである。
et ideo unicuique in partem competere actionem Iulianus scripsit.
それゆえ、ユリアヌスは、各人に持分に応じた訴権が認められると書いた。
§39.2.40.3Item si plurium sint aedes, quae damnosae imminent, utrum aduersus unumquemque dominorum in solidum competit an in partem? et scripsit Iulianus, quod et Sabinus probat, pro dominicis partibus conueniri eos oportere.
同様に、もし危険を及ぼしている建物が複数の者の所有である場合、所有者の各人に対して全額について訴権が認められるべきか、それとも持分に応じてか。 そしてユリアヌスは、サビヌスも承認していることであるが、彼らは所有比率に応じて訴えられるべきであると書いた。
§39.2.40.4Si plures domini sint aedium, qui damni infecti sibi prospicere uolunt, nec quisquam eis damni infecti caueat, mittendi omnes in possessionem erunt et quidem aequalibus partibus, quamuis diuersas portiones dominii habuerint: et ita Pomponius scribit.
もし、未発生損害から自己の身を守ることを望む建物の所有者が複数おり、誰も彼らに未発生損害の保証を提供しないならば、たとえ彼らが異なる所有比率を有していたとしても、全員が占有への立ち入りを認められるべきであり、しかも均等の割合で認められるべきである。 そしてポンポニウスもそのように書いている。