[ULPIANUS libro octogensimo primo ad edictum.
[ウルピアヌス著『告示注解』第81巻。
] §39.2.28.prIn hac stipulatione uenit, quanti ea res erit.
] この問答契約においては、そのことがどれほどの価値になるかが問題となる。
et ideo Cassius scribit eum, qui damni infecti stipulatus est, si propter metum ruinae ea aedificia, quorum nomine sibi cauit, fulsit, impensas eius rei ex stipulatu consequi posse: idemque iuris esse, cum propter uitium communis parietis qui cauit sibi damni infecti, onerum eorum releuandorum gratia, quae in parietem incumbunt, aedificia sua fulsit.
それゆえカッシウスは、未生損害の問答契約を結んだ者が、もし崩壊の恐れのために、それに関して自己のために保障を得ていた建物を補強したならば、その補強の費用を問答契約に基づいて回収することができると書いている。 そして、共有壁の瑕疵のために、未生損害について自己のために保障を得ていた者が、壁にかかっている荷重を軽減するために、自己の建物を補強したときにも、同じ法理が適用される。
in eadem causa est detrimentum quoque propter emigrationem inquilinorum, quod ex iusto metu factum est.
正当な恐れから生じた、店借人の立ち退きによる損失もまた、同様に扱われる。
Aristo autem non male adicit, sicuti hic exigit Cassius, ut si iustus metus migrandi causam praebuerit, ita in eius personam qui fulsit eadem Cassium dicere debuisse, si iusto metu ruinae fulcire coactus est.
しかしアリストーは適切に付け加えている。 すなわち、ここでカッシウスが、正当な恐れが退去の原因となったことを要求しているように、補強した者の身の上についても、もし彼が崩壊への正当な恐れから補強を強いられたのであるならば、カッシウスは同じことを言うべきであった、と。