[IDEM libro octogensimo primo ad edictum. ] §39.2.24.prFluminum publicorum communis est usus, sicuti uiarum publicarum et litorum.
[同上、告示注解第八十一巻] 公の川の使用は、公の道路や海岸の使用と同様に、すべての人に共通である。
in his igitur publice licet cuilibet aedificare et destruere, dum tamen hoc sine incommodo cuiusquam fiat.
したがって、これらの場所においては、誰に対しても公に建築することおよび取り壊すことが許される。 ただし、これが誰の不利益にもならずに行われる限りにおいてである。
propter quod operis dumtaxat nomine cum satisdatione cauetur, de uitio loci nihil cauetur, hoc est operis, quod quis facit.
それゆえ、工事の名目においてのみ保証人付きの担保が立てられ、場所の欠陥については何も担保は立てられない。 すなわち、誰かが行う工事の欠陥についてのみである。
ceterum si ex loci uitio damnum timeatur, minime dicendum est damni infecti stipulationem interponi oportere: quis enim dubitat neminem esse, a quo stipuletur, cum nemine nihil faciente locus ipse publicus damnum inferat sui natura?
しかし、もし場所の欠陥から損害が恐れられる場合には、未発損害の問答契約が交わされるべきだとは到底言うべきではない。 なぜなら、誰も何もしていないのに、公の場所自体がその性質によって損害をもたらすのであるから、問答契約の相手方となるべき者が誰もいないということを、誰が疑おうか。
§39.2.24.1Ad ea igitur opera stipulatio pertinet, quaecumque priuatim fiant.
したがって、この問答契約は、私的に行われるあらゆる工事に関するものである。
quid ergo, si publice opus fiat, de uitio eius quid faciemus? et plane uel princeps adeundus est uel, si in prouincia fiat, praeses prouinciae.
では、もし公的に工事が行われる場合、その欠陥について我々はどうすべきであろうか。 そして明らかに、皇帝に申し出るか、あるいはもし属州において行われるならば、属州総督に申し出るべきである。
sed quod dictum est 'operis uitio' sic accipiendum est, etiam si proponas non tantum tempore, quo opus fit, sed etiam si postea contingat: quid enim si ideo, quia male aedificatum erat, corruit?
しかし、「工事の欠陥によって」と言われたことは、工事が行われている時間だけでなく、その後で(損害が)生じる場合であっても(当てはまる)と解釈されるべきである。 なぜなら、もし粗悪に建築されていたという理由で倒壊したならば、どうであろうか。
§39.2.24.1aAdicitur in hac stipulatione et heredum nomen uel successorum eorumque, ad quos ea res pertinet.
この問答契約においては、相続人あるいは承継人、およびその件が帰属する者たちの名前も追加される。
successores autem non solum qui in uniuersa bona succedunt, sed et hi, qui in rei tantum dominium successerint, his uerbis continentur.
そして承継人とは、全財産を承継する者だけでなく、その物の所有権のみを承継した者も、これらの言葉に含まれる。
§39.2.24.2Sed ut ne quid aedium loci operisue uitio damnum factum sit, stipulatio interponitur de eo sine satisdatione: quae non solum ad totas aedes, sed etiam ad partem aedium pertinet.
しかし、建物、場所、あるいは工事の欠陥によっていかなる損害も生じないようにするために、それに関する問答契約は保証人なしで交わされる。 これは建物全体だけでなく、建物の一部にも関係する。
uitium autem aedium et loci esse Labeo ait, quod accidens extrinsecus infirmiores eas facit: denique nemo dixit palustris loci uel harenosi nomine quasi uitiosi committi stipulationem, quia naturale uitium est: et ideo nec ea stipulatio interponitur neque interposita committetur.
しかしラベオーは、建物および場所の欠陥とは、外部から生じてそれらをより脆弱にするものであると言う。 それゆえ、沼地や砂地の場所の名目において、それが欠陥であるかのように問答契約が発動すると言った者は誰もいない。 なぜなら、それは自然の欠陥だからである。 それゆえ、そのような問答契約は交わされることもなく、また交わされたとしても発動されることはない。
§39.2.24.3Haec stipulatio utrum id solum damnum contineat, quod iniuria fit, an uero omne damnum, quod extrinsecus contingat? et Labeo quidem scribit de damno dato non posse agi, si quid forte terrae motu aut ui fluminis alioue quo casu fortuito acciderit.
この問答契約は、不法に生じる損害のみを含むのか、それとも外部から生じるすべての損害を含むのか。 そしてラベオーは、もし地震や川の勢い、あるいはその他の不可抗力によって何かが生じた場合には、与えられた損害について(問答契約に基づく)訴えを提起することはできないと書いている。
§39.2.24.4Seruius quoque putat, si ex aedibus promissoris uento tegulae deiectae damnum uicino dederint, ita eum teneri, si aedificii uitio id acciderit, non si uiolentia uentorum uel qua alia ratione, quae uim habet diuinam.
セルウィウスもまた、もし約束者の建物から風によって瓦が落とされ、隣人に損害を与えた場合、それが建物の欠陥によって生じたのであれば彼が責任を負うが、風の猛威や、不可抗力の力を持つ他の理由による場合には責任を負わないと考えている。
Labeo et rationem adicit, quo, si hoc non admittatur, iniquum erit: quo enim tam firmum aedificium est, ut fluminis aut maris aut tempestatis aut ruinae incendii aut terrae motus uim sustinere possit?
ラベオーはさらにその理由を付け加えているが、それによれば、もしこれが認められないとすれば不当なことになる。 なぜなら、川や海、嵐、あるいは火災による倒壊、あるいは地震の力に耐えうるほど頑丈な建物がどこにあるだろうか。