[ULPIANUS libro quinquagensimo secundo ad edictum.
[ウルピアーヌス、告示注解第52巻。
] §39.1.5.prDe pupillo quaesitum est: et Iulianus libro duodecimo digestorum scripsit pupillo non esse operis noui nuntiationis executionem dandam, nisi ad ipsius priuatum commodum res pertineat, ueluti si luminibus eius officiatur aut prospectui obsit.
] 被後見人について問われた。 すなわち、ユリアヌスは『学説彙纂』第12巻において、被後見人の私的な利益に事柄が関係しない限り、被後見人に新規工事通告の執行を与えるべきではない、たとえば彼の採光が妨げられるか展望が遮られる場合がそうである、と書いた。
non aliter autem pupilli rata habebitur nuntiatio quam intercedente tutore auctore.
もっとも、後見人が介入して授権するのでなければ、被後見人の通告は有効と認められない。
§39.1.5.1Seruo autem opus nouum nuntiari potest, ipse uero nuntiare non potest neque nuntiatio ullum effectum habet.
奴隷に対しては新規工事を通告することができるが、奴隷自身は通告することができず、その通告はいかなる効力も持たない。
§39.1.5.2Nuntiationem autem in re praesenti faciendam meminisse oportebit, id est eo loci, ubi opus fiat, siue quis aedificet siue inchoet aedificare.
また、通告は現場で、すなわち工事が行われているその場所でなされるべきであることを記憶にとどめておく必要がある。 それは誰かが建築している場合であれ、建築を始めようとしている場合であれ。
§39.1.5.3Nuntiari autem non utique domino oportet: sufficit enim in re praesenti nuntiari ei, qui in re praesenti fuerit, usque adeo, ut etiam fabris uel opificibus, qui eo loci operantur, opus nouum nuntiari possit.
また、必ずしも所有者に対して通告する必要はない。 というのも、現場にいる者に対して現場で通告すれば十分であり、その場所で働いている職人や労働者に対しても、新規工事を通告することができるほどである。
et generaliter ei nuntiari opus nouum potest, qui in re praesenti fuit domini operisue nomine, neque refert, quis sit iste uel cuius condicionis qui in re praesenti fuit: nam et si seruo nuntietur uel mulieri uel puero uel puellae, tenet nuntiatio: sufficit enim in re praesenti operis noui nuntiationem factam sic, ut domino possit renuntiari.
そして一般に、所有者または工事の名において現場にいた者に対して新規工事を通告することができ、現場にいた者が誰であるか、あるいはどのような境遇の者であるかは問題ではない。 なぜなら、奴隷、女性、少年、あるいは少女に対して通告された場合でも、その通告は有効だからである。 すなわち、所有者に伝達され得るような方法で、新規工事の通告が現場でなされれば十分なのである。
§39.1.5.4Si quis forte in foro domino opus nouum nuntiat, hanc nuntiationem nullius esse momenti exploratissimum est: in re enim praesenti et paene dixerim ipso opere, hoc est in re ipsa, nuntiatio facienda est: quod idcirco receptum est, ut confestim per nuntiationem ab opere discedatur.
もし仮に誰かが広場で所有者に新規工事を通告したとしても、この通告は何の効力もないことは極めて明白である。 なぜなら、通告は現場で、かつ(こう言ってもよければ)工事そのものの場所で、すなわちその実物においてなされるべきだからである。 これが認められているのは、通告によって直ちに工事が中止されるためである。
ceterum si alibi fiat nuntiatio, illud incommodi sequitur, quod, dum uenitur ad opus si quid fuerit operis per ignorantiam factum, euenit, ut contra edictum praetoris sit factum.
しかし、もし他の場所で通告がなされると、次のような不都合が生じる。 すなわち、工事現場に赴くまでの間に、不知によって何らかの工事が行われた場合、それがプラエトルの告示に反して行われたことになってしまうという不都合である。
§39.1.5.5Si plurium res sit, in qua opus nouum fiat et uni nuntietur, recte facta nuntiatio est omnibusque dominis uidetur denuntiatum: sed si unus aedificauerit post operis noui nuntiationem, alii, qui non aedificauerint, non tenebuntur: neque enim debet nocere factum alterius ei qui nihil fecit.
もし新規工事が行われている物件が複数人の共有であり、そのうちの1人に通告された場合、その通告は適法になされたものであり、すべての所有者に対して通告されたとみなされる。 しかし、もし新規工事の通告の後に共有者の1人が建築を続けた場合、建築をしなかった他の共有者らは責任を負わない。 なぜなら、他人の行為が、何も行わなかった者に対して不利益をもたらすべきではないからである。
§39.1.5.6Si plurium dominorum rei opus noceat, utrum sufficiet unius ex sociis nuntiatio an uero omnes nuntiare debeant? et est uerius unius nuntiationem omnibus non sufficere, sed esse singulis nuntiare necesse, quia et fieri potest, ut nuntiatorum alter habeat, alter non habeat ius prohibendi.
もし工事が複数人の所有者に属する物件に害を及ぼす場合、共有者のうちの1人の通告で十分であるか、それとも全員が通告すべきであるか。 そして、1人の通告は全員のために十分ではなく、各自が通告することが必要であるとする方がより正しい。 なぜなら、通告者のうちの1人は禁止する権利を有しているが、他の者は有していないということも起こり得るからである。
§39.1.5.7Si quis ipsi praetori uelit opus nouum nuntiare, debet, ut interim testetur non posse se nuntiare: et si nuntiauit postea, et quod retro aedificatum erit destruendum erit, quasi repetito die nuntiatione facta.
もし誰かがプラエトル自身に新規工事を通告しようと望むなら、自分は通告することができないということを当面の間証明しておかなければならない。 そして、その後に彼が通告した場合には、あたかも期日が遡及されて通告がなされたかのように、それ以前に建築されたものも破壊されなければならない。
§39.1.5.8Sed et si in aedes nostras quis immittit aut in loco nostro aedificet, aequum est nos operis noui nuntiatione ius nostrum nobis conseruare.
しかし、もし我々の家屋に誰かが何かを差し込んだり、我々の土地に建築したりする場合にも、我々が新規工事通告によって自らの権利を保全することは公平である。
§39.1.5.9Et belle Sextus Pedius definiit triplicem esse causam operis noui nuntiationis, aut naturalem aut publicam aut impositiciam: naturalem, cum in nostras aedes quid immittitur aut aedificatur in nostro, publicam causam, quotiens leges aut senatus consulta constitutionesque principum per operis noui nuntiationem tuemur, impositiciam, cum quis postea, quam ius suum deminuit, alterius auxit, hoc est postea, quam seruitutem aedibus suis imposuit, contra seruitutem fecit.
そして、セクストゥス・ペディウスは、新規工事通告の原因には自然的なもの、公的なもの、あるいは付加的なものの3つがあると見事に定義した。 自然的とは、我々の家屋に何かが差し込まれるか、我々の土地において建築がなされる場合であり、公的な原因とは、我々が法律、元老院決議、あるいは皇帝の勅法を新規工事通告によって守る場合であり、付加的とは、誰かが自らの権利を減少させて他人の権利を増加させた後、すなわち自分の家屋に地役権を課した後に、その地役権に反する行為をした場合である。