[PAULUS libro quaestionum. ] §39.1.19.prSciendum est denegata exsecutione operis noui nihilo minus integras legitimas actiones manere, sicut in his quoque causis manent, in quibus ab initio operis noui denuntiationem praetor denegat.
[パウルス、『学問問答集』] 知るべきであるのは、新工事の実行が拒絶されたとしても、それにもかかわらず法律上の訴えは完全に存続するということであり、それは、法務官が最初から新工事の通告を拒絶するようなケースにおいても、それらが存続するのと同様である。