[ULPIANUS libro quadragensimo sexto ad edictum.
[ウルピアーヌス、『告示注解』第46巻において。
] §38.7.2.prSi repudiauerint sui ab intestato bonorum possessionem, adhuc dicemus obstare eos legitimis, hoc est his, quibus legitima potuit deferri hereditas, idcirco, quia repudiando quasi liberi bonorum possessionem hanc incipiunt habere quasi legitimi.
] もし自主相続人が無遺言による遺産占有を拒絶したとしても、彼らは依然として法定相続人、すなわち法定相続権が授与され得た者たちの妨げになると、我々は主張すべきである。 その理由は、彼らが直系卑属としての(遺産占有を)拒絶することによって、この遺産占有をいわば法定相続人として得始めるからである。
§38.7.2.1Haec autem bonorum possessio non tantum masculorum defertur, uerum etiam feminarum, nec tantum ingenuorum, uerum etiam libertinorum.
ところで、この遺産占有は男性のものだけでなく女性のものも授与され、また自由生まれの者だけでなく解放自由人のものも授与される。
communis est igitur pluribus.
したがって、それは多くの者に共通である。
nam et feminae possunt uel consanguineos uel adgnatos habere, item libertini possunt patronos patronasque habere.
なぜなら、女性もまた、同血親または宗族を持ち得るからであり、同様に解放自由人も、男性の保護主や女性の保護主を持ち得るからである。
§38.7.2.2Nec tantum masculi hanc bonorum possessionem accipere possunt, uerum etiam feminae.
また、男性だけでなく女性もこの遺産占有を受け取ることができる。
§38.7.2.3Si quis decesserit, de quo incertum est, utrum pater familias an filius familias sit, quia pater eius ab hostibus captus adhuc uiuat uel quod alia causa suspendebat eius statum, magis est, ne possit peti bonorum eius possessio, quia nondum intestatum eum esse apparet, cum incertum sit, an testari possit.
もしある者が死亡し、その者が家父であったか家子であったかが不確実である場合(彼の父親が敵に捕らえられていまだ生存しているため、あるいは他の原因が彼の地位を未決定にしているため)、彼の遺産占有を請求することはできないとするのが妥当である。 なぜなら、彼が遺言をなしうるかどうかが不確実である以上、彼が無遺言の状態にあることがまだ明らかではないからである。
cum igitur coeperit certi status esse, tunc demum petenda est bonorum possessio: non cum certum esse coeperit intestatum esse, sed cum certum esse coeperit patrem familias esse.
したがって、彼の地位が確実になって初めて、遺産占有が請求されるべきである。 それは無遺言であることが確実になったときではなく、家父であることが確実になったときである。
§38.7.2.4Haec autem bonorum possessio omnem uocat, qui ab intestato potuit esse heres, siue lex duodecim tabularum eum legitimum heredem faciat siue alia lex senatusue consultum.
ところで、この遺産占有は、十二表法が彼を法定相続人とするか、あるいは他の法律や元老院議決がそうするかを問わず、無遺言によって相続人となり得たすべての者を呼び出す。
denique mater, quae ex senatus consulto uenit Tertulliano, item qui ex Orphitiano ad legitimam hereditatem admittuntur, hanc bonorum possessionem petere possunt.
それゆえ、テルトゥリアヌス元老院議決に基づいて相続人となる母親や、同様にオルフィティウス元老院議決に基づいて法定相続に認められる者たちも、この遺産占有を請求することができる。