[ULPIANUS libro quadragensimo sexto ad edictum. ] §38.7.2.prSi repudiauerint sui ab intestato bonorum possessionem, adhuc dicemus obstare eos legitimis, hoc est his, quibus legitima potuit deferri hereditas, idcirco, quia repudiando quasi liberi bonorum possessionem hanc incipiunt habere quasi legitimi.
[울피아누스, 《고시주해》 제46권에서.] 만약 자수(自手)상속인들이 무유언에 따른 유산점유를 거절하더라도, 우리는 그들이 여전히 법정상속인들, 즉 법정상속권이 부여될 수 있었던 자들의 가로막이가 된다고 말해야 한다. 그 이유는 그들이 직계비속으로서 거절함으로써, 이 유산점유를 이른바 법정상속인으로서 가지기 시작하기 때문이다.
§38.7.2.1Haec autem bonorum possessio non tantum masculorum defertur, uerum etiam feminarum, nec tantum ingenuorum, uerum etiam libertinorum.
한편, 이 유산점유는 남성뿐만 아니라 여성의 경우에도 부여되며, 자유민 출신뿐만 아니라 해방자유민의 경우에도 부여된다.
communis est igitur pluribus.
따라서 이는 많은 이들에게 공통된 것이다.
nam et feminae possunt uel consanguineos uel adgnatos habere, item libertini possunt patronos patronasque habere.
왜냐하면 여성 역시 동혈친이나 종족 친족을 가질 수 있으며, 마찬가지로 해방자유민 역시 남성 보호주나 여성 보호주를 가질 수 있기 때문이다.
§38.7.2.2Nec tantum masculi hanc bonorum possessionem accipere possunt, uerum etiam feminae.
또한 남성뿐만 아니라 여성 역시 이 유산점유를 취득할 수 있다.
§38.7.2.3Si quis decesserit, de quo incertum est, utrum pater familias an filius familias sit, quia pater eius ab hostibus captus adhuc uiuat uel quod alia causa suspendebat eius statum, magis est, ne possit peti bonorum eius possessio, quia nondum intestatum eum esse apparet, cum incertum sit, an testari possit.
만약 어떤 사람이 사망했으나 그가 가부였는지 가자였는지가 불확실한 경우(그의 아버지가 적에게 포로로 잡혀 여전히 살아있거나, 다른 원인이 그의 신분을 미결정 상태로 두고 있기 때문에), 그의 유산점유는 신청될 수 없다고 보는 것이 타당하다. 왜냐하면 그가 유언을 남길 수 있었는지가 불확실한 이상, 그가 아직 무유언 상태에 있음이 명백하지 않기 때문이다.
cum igitur coeperit certi status esse, tunc demum petenda est bonorum possessio: non cum certum esse coeperit intestatum esse, sed cum certum esse coeperit patrem familias esse.
따라서 그의 신분이 확실해지기 시작할 때에야 비로소 유산점유를 신청해야 한다. 이는 무유언임이 확실해지기 시작할 때가 아니라, 그가 가부임이 확실해지기 시작할 때이다.
§38.7.2.4Haec autem bonorum possessio omnem uocat, qui ab intestato potuit esse heres, siue lex duodecim tabularum eum legitimum heredem faciat siue alia lex senatusue consultum.
그런데 이 유산점유는, 십이표법이 그를 법정상속인으로 만들든 혹은 다른 법률이나 원로원 의결이 그러하든 간에, 무유언에 의해 상속인이 될 수 있었던 모든 자를 불러낸다.
denique mater, quae ex senatus consulto uenit Tertulliano, item qui ex Orphitiano ad legitimam hereditatem admittuntur, hanc bonorum possessionem petere possunt.
결국 테르툴리아누스 원로원 의결에 따라 상속권을 갖게 되는 어머니나, 마찬가지로 오르피티우스 원로원 의결에 따라 법정상속에 허용되는 자들도 이 유산점유를 신청할 수 있다.