[ULPIANUS libro trigensimo nono ad edictum.
[ウルピアヌス『告示註釈』第39巻において。
] §38.6.6.prSi pater filium emancipauerit, nepotem retinuerit, deinde filius decesserit: et rei aequitas et causa edicti, quo de bonorum possessione liberis danda cauetur, efficit, ut eius ratio habeatur et bonorum possessio intestato patris detur, ut tamen bona sorori, quae necessaria heres patri extitit, conferre cogatur auus, qui per eum bonorum possessionis emolumentum adquisiturus est: nisi forte auus iste nullum ex his fructum adquirere uult paratusque est de potestate nepotem demittere, ut ad emancipatum emolumentum omne bonorum possessionis perueniat.
] もし父が息子を家父権から解放し、孫を手元に留め、その後でその息子が死亡したならば、事柄の公平性と、子供たちに遺産占有を与えることを規定する告示の趣旨との双方がもたらす結果として、その孫のことが考慮に入れられ、無遺言の父の遺産占有が与えられる。 ただし、彼を通じて遺産占有の利益を獲得することになる祖父は、父にとって必要相続人となった姉妹に対して、財産を合算することを強制される。 ただし、もしこの祖父がここからいかなる利益も獲得することを望まず、遺産占有のすべての利益が解放された孫に帰属するように、その孫を家父権から解放する用意がある場合はこの限りではない。
nec idcirco soror, quae patri heres extitit, iuste queri poterit, quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum auo quandoque intestato defuncto ad bona eius simul cum fratre possit uenire.
そして、父の相続人となった姉妹は、この行為によって自分が合算の利益から排除されるからといって、正当に不満を述べることはできない。 なぜなら、祖父が将来無遺言で死亡したときには、彼女は兄弟とともにその財産を相続することができるからである。